Latin
130
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 130
Unproofread scanNot analysed yet
In domesticę suppellectilis nitore, palmam uni concedunt Holandis negociatores, quibus pleraque pars orbis est peragrata. Mediocriter eruditorum, nusquam gentium frequentior iu merus. Haec Erasmus. De Comitatu Louaniensi. Comitatus Louaniensis fuit olim n gni nominis, habuitque sub se bonam Bra bantiae partem, cui &comites Ardense praefuisse referuntur. Tandem uerò hici mites relicto ueteri titulo usurparum titulum Brabantiae, ut suprà in Lotharis giae descriptione indicauimus. De ducatibus Iuliacensi, Cliuensi, Montensiu Geldrensi infrà faciammentionem, ull ad Germanię peruenero descriptionem De Britania. Vit Britannia aliquandiu sub regibus Galliae, deinde paruit ducibus Normandia, &tandem proprium aliquot annis habuit ducem. Vltimus appellatus fuit Franciscus, qui unicam filiam suam desponsauit Maximiliano archiduci Austriae. Cumque Ma ximilianus proficisceretur in Galliam ut illam sibi duceret uxorem, praeuenit eum rex Franciae Carolus octauus, praeripuitque hanc praedam. Nullam tamen ex ea sustulit prolei Moriturus autem designauit eam sororio suo Ludouico, qui sibi in regno erat successurus, De qua re Kranzius scribit: Multis seculis ducem suum sortita est Britannia usque ad annunl ferè 1490. quo nouissimus dux Franciscus sola filia relicta decedens, Romanorum regi Maximiliano cum desponsa filia eius, potiundae spem fecit, sed praeuenit eum rex Franciae Carolus &qui deductam puellam Romanorum regi, ubi Franciam pertransire constituit, detinuit, sibi iunxium reginam uocauit, &ipse moriens sine prole, succesiori suo Ludouico pridem Aurelianensi duci, pridem sororio suo relictam coniugem habere fecit, monstruosis semper nuptijs infe licem foeminam, nulli prouenientem marito, nisi quem iure tenere non poterat. Historiae quaedam succinctae, &alia quae in Galliae regno sunt gesta, ab Hunorum temporibus usque ad nostra secula. Assa est Gallia multas &diuersas afflictiones à gentibus passim irruentibus, postim fsubacta fuit à Francis. Nam irruerunt in eam magno fremitu, post Britam nos Noru mandi, Gothi, Huni &Vandali, sicut &Germania per posteriores tres gentes s pe grauiter fuit afflicta. Caeterum unde gentes illae processerint, dicam infra, ubi Ger maniam coepero describere. Vnde Britanni et Nortmanni uenerint, iam satis ostendimus, Anno Christi 455 uenit Attila Hunorum rex cum tanto exercitu hominum, qualem Europa antea nunquam UIderat, que paTIIm ex diuersis collegerat immanibus hominis bus, Sarmatis, Scythis, Gepidis, Quadis, Herulis, Rugis &Turcilingis. Scribunt historicis colluuiem illam fuisse quinquies centenorum millium armatorum uirorum, quos tyrannus ille simul habuitr.