Latin
133.1 to 133.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ab initio mundi Gallia non uidit tristius spectaculum atque obstinatius exemplum, lacobus huius militię supremus dux, seruabatur dlisuadiu cum alijs tribus, ac deinde missus Lugdunum ad Clementem papam, monitus est ad Snfessionem, ubi &nonnihil ipsum de ordine confessum produnt. Reductus uerò Lute tiam, in medium constitutus, rogabat ut paulisper audiretur. Datoque silentio, iureiurando ennauit, ordinem suum non commeruisse, ut sic puniretur. Quòd autem aliquid Lugduni esset aessus, hoc magis pontificis uiolenta coactione quàm rei ueritate esset factum. Ipse sibi, Ssdus non esset, quicquam à se &fratribus suis perperam gestum in ordine. Haec magna fateba ilice, atque intrepida mente expectabat mortem. Cumque rursum ipse et alij tres ordinis ma ilniexquisitis torquerentur poenis, tam hilarem ac constantem prae se ferebant uultum, ac lisssensibiles facti essent. Haec morientium constantia, causam ipsam ex parte regis magis emagis suspectam reddidit, nempe quòd magis auaricia quàm Christianae religionis amc selex in ipsos tam seuerus fuerit. Illico enim post Templariorum interfectionem, spoliati sunt illei per totam Galliam omnibus suis rebus, atque unica induti tunica expulsi. Philippus tamen *praetendebat pessima illorum facta, quo fucum aliquem praetexeret auariciae suae. Multa proinde aduersa passus est rex cum filijs suis, quae credita sunt eis accidisse propter iniustitias suas: multi etiam aestimantes illos iniuste passos, ut martyres uenerati sunt, tollentes deue sorpora eorum &ossa. Ferebant autem uestem albam sicut Teutonici fratres cum rubea cruce. Anno Christi 1322 rapiebantur in Gallia multi leprosi ad supplicia. Incitati enim à distedentibus Iudaeis, cons pirationem inter se fecerunt, consiliumque inierunt, ut omnes fontes per Galliam intoxicarent, unde homines uel morerentur uel lepra in ficerentur. Sicque malignum cogitatum effectui mancipantes, parauerunt confectionem quandam ex sanguine &humana urina, quibus im miscebant uenenatas quasdam herbas, totumque includentes panno, &applicantes lapidem, demittebant in fontes. Quo comperto, Philippus rex fecit concremari in prouincia Narbonensi omnes le prosos, qui rei deprehendebantur. Simile exemplum statuit per totum regnum Galliae, de omnibus Iudaeis &leprosis, qui in hoc facino re rei inueniebantur. Capti quoque fuerunt &incarcerati Vitriaci qua draginta Iudaei, de quib. suspicio habebatur efficax, quòd ad hoc facinus cooperati fuissent.