# Cosmographia universalis 136

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/136

Verum nisi episei pus Metensis, illi suppeditasset commeatum, ipse prae fame coactus fuisset soluere obsidis nem. Accelerantes autem Heluetij cum copijs ducis Lotharingiae; inuaserunt ducem Bul gundiae & eius exercitum in praeuigilio Epiphaniae, anno 1477 grauissimo praelio adorieu tes imparatos, quod Burgundi ferre non ualentes, in fugam sunt conuersi, caesis exeis allquot millibus in ipsa fuga, multis etiam impulsis & submersis in Mosella. Qui uerò sibi latibula in nemoribus quaesierunt, inuenti ab incolis loci, trucidati sunt. Sed et dux Renauis non destitit persequi hostem, quousque nox ipsum pedem referre coegit. Porrò infellxba rolus quum & ipse fuga salutem quaereret, lapso equo, aut ut alij scribunt, deiectus ab equa tribus uulneribus est interemptus. Vnum habuit in capite, alterum in foemore & terriu in parte corporis posteriori. Fuit interitus eius aliquantisper incognitus, nec quis eum terfecerit sciebatur. Inuentum uerò corpus eius inter reliqua cadauera & cognitum, deli tum est Nanceiam. Facies eius adeo intumuerat ex frigo re, ut uix cognosci posset. Dium ful dubitatum de interitu eius. Quidam enim dixerunt, eum uiuum abductum & regi Gallis praesentatum. Alij uerò aiebant, eum per fugam elapsum, assumpsisseque uoluntariam peregu nationem, & reuersurum post certum tempus. Mercatores multa cauillabant de eo, emeum & uendentes plurima, quorum solutio differebatur in reditum eius. Inuentus est quoque pol qui paucos annos, Bruxellis in Spirensi dioecesi uir quidam per omnia duci Carolo similis uulgus constanter asserebat Carolum ipsum esse, quantumlibet ille reclamaret, negareu se illum esse. Interempto autem duce Carolo, noua discordia exorta est inter regem ximilianum & regem Franciae. Rex enim Ludouicus accepta Picardia, conabatur quoumin deditionem accipere Artesiam, unà cum tota Burgundia, sicut & ciuitates quasdamoe cupauit, quas tamen Maximilianus rursum recuperauit, celebratis nuptijs cum filia duci Caroli, quae sibi Gandaui reseruabatur. Anno Christi 1513 conatus est Maximilianus recuperare in Burgundia quicquid ei subtraxerat rex Galliae: & conducens Heluetios, adijciensque eis copias militum, nobiliume comitum, iustum exercitum misit in Burgundiam. Qui obsidione cingentes primamu praecipuam ciuitatem, nempe Diuionem, infestabant eam aliquandiu machinis bellicis Obsessi uerò sperantes se posse pecunia emere pacem à Caesarianis, nullum non mouerum lapidem quo hostem scutis aureis à moenijs arcerent. At cum illi recusarent oblatum aci pere aurum, quin magis spem haberent, ut illam captam ciuitatem, facilè tota potirent Burgundia, erant in exercitu plurimi, qui inconsultis ducibus & magnatibus exercitus, accipientes pecuniam, detrectarunt pugnare contra ciuitatem. Tunc ergo Caesariani coacti fuerunt, re infecta, in Germaniam redire. Finis descriptionis Galliae. Descripi

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
