Latin
Cap. XVIII
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
qui trahuntur ab occidente in orientem. Et licet in plano sint lineae rectae, &in quibusdam typis uniuersalibus eaedem curuentur, tamen si mappa in sphaeram con plicetur, fient ex rectis lineae circulares. Vocantur autem hi circuli paralleli, quoqam ubique aequidistent, nec unquam utmeridiani ad unum trahantur punctum. Inter ipsos aut tres sunt praecipui, qui magnae sunt considerationis in Astronomia atque Cosmographia, nen Aequatoris of pe Aequinoctialis, tropicus Cancri &tropicus Capricorni. Aequinoctialis secatmundum il ficium. duo aequalia, uocaturque ob id Aequinoctialis, quòd dies tunc noctibus adaequentur, quand sol ipsum transit, quod bis fit in anno, nempe in aequinoctio uerno, &aequinoctio autumnali Tropicus Cancri siue Aestiuus circulus propterea sic uocatur, quòd sol propius ad septel trionem accedere nequeat, sed cùm ad illum parallelum peruenerit, habent omnes honm nes qui extra aequatorem uersus polum Arcticum habitant, maximum diem, estque solstitiun Tropicus ca- aestiuale. Porrò tropicus Capricorni sic appellatur, quòd sol illum hyemali tempore al pricorni. prehendens, ultrà non declinat, sed cursum rursum uersus septentrionem uertit, estque tunc diein septentrionalibus regionibus breuissimus. Signantur praeterea &alij duo insignes ci culi, unus arcticus, alius antarcticus, qui describuntur reuolutione polorum zodiaci, quam recipiunt à primo mobili. Hi Cancer huic instituto nostro nihil inseruiunt, et ob id missos eos facimus. At aequator, tropicus aestiualis, &tropicus hyemalis in Cosmographia magni sunt momenti, atque ob id diligenter considerandi.