# Cosmographia universalis 144.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 144.5 to 144.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/144.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/144.5

Viuę enim emitteabtur super lecticam ceu funus in feretro, deflentibus eas amicis & cognatis, ac perlatae usque ad portam Collinam intra muros, ubi ligato capite sepeliuit eam uiuam summus sacerdos, in monumento sub terra praeparato. Atque hoc erattriste spectaculum Romę, nec erat in urbe maior planctus, quam cum talis mors incidisset Contigit autem anno ab urbe condita 600. ut Tutia uirgo Vestalis argueretur incesti. Atilla argumentis purgare se dedignata mortalibus, ad Tiberim cribrum detulit, ibique submer sit, addita prece: O Vesta, inquiens, si piact casta sum, hanc è Tiberi aquam ad templum tuum perferam, & pertulit. Vide illusionem Satanae, ut miseros & excaecatos homines in errrore retineret, etiam miracula fecit. Simile quiddam legimus apud Dionysium Halicarnasseum. Imperantibus Romae Consulibus L. Pinario et P. Furio, ab urbe condita 282. morbus quidam incidit in foeminas, & mors, quanta nondum prius, maximè in pregnantes, cruda insolitaque, parientes & cum foetibus morientes. Neque eis deprecationes ad sacraria & ad aras deorum factae, nec pro urbe expiatoria sacrificia aut pro domibus priuatis perfecta, cessationem afferebant malorum. In tali existente urbe calamitate, fit à seruo quodam indicium pontificibus, quod sacerdos quaedam Vestae, Vrbinia, uirginitate amissa, sacrificia pro urbe per ficiebat, non pura ipsa. Illique remouentes eam à sacrificijs & apponentes poenam, postquam manifeste est redarguta, uirgis ceciderunt, perque urbem eam ferentes, uiuam defoderunt. Eorum uerò qui illam impiam corruptionem peregerant, alter seipsum interfecit, alterum prehendentes inspectores sacrorum, uerberibus in foro afflictum, tanquam mancipium necauerunt: sicque morb. ille muliebris ingensque earum corruptio, post hoc opus statim desijt, De urbis Romanae ampliatione. VRbs Romana primùm fuit quadratae figurae & solum duos montes inclusit, Palatinum & Capitolinum: deinde Romulus adiecit urbi duos alios colles, Quiri num & Coelium. Romulus Palarium inhabitauit & montem Coelium propinquum: Tatius uerò Sabinorum rex, Capitolium inhabitauit, quod ab initio coeperat, et Quirinalem rupem. Alij tamen aliud sentiunt.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
