Latin
145.1 to 145.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerunt itaque duę ciuitates ab initio, &cùm magnum bellum fuisset inter Sabinos &Romanos, composito tandem bello, ex duabus facta est una ciuitas, successuque temporis Tullus rex, Tarquinius Priscus, &alij urbem magis ac magis ampliarunt. Sed post expulsos reges adhuc plus creuit, &fuerunt moenia dilata ta. In Palatino itaque monte primo urbs Roma fuit extructa, &in eo reges, deinde consules, postea Imperatores maiori ex parte sedem habuerunt. Deinde Caligula rransmisso ponte, coniunxit Palatium Capitoliumque, cuius reliquias adhuc conspicere licet. Fuerunt plurim: &magnisica aedificia constructa in Palatino monte, quę &si iniuria temporum penitus corfuerint, eorum tamen ruinae multae passim conspiciuntur. Victoriae templum fuit in hoc monte: similiter Apollinis templum, iuxta quod fuit domus Augusti, casa Romuli, domus Tiberij Imperatoris, &multa alia aedificia. Numerati sunt autem in urbe, postquam moe nia eius fuerunt ad summum dilatata, septem montes, Capitolinus qui &Tarpeius, Auen tinus, Palatinus, Coelius, Exquilinus, Viminalis &Quirinalis, octauoque loco laniculensis postea adnumeratus est. Et quoniam ualles locaque humiliora propter aedificatos amplissimos fornices impleta sunt, ita montibus aequata sunt, ut nonnullorum montium discrimen uix agnosci possit. Aiunt autem Palatinum montem sic dictum, quòd palantes illuc uenerunt Aborigines. Alij uerò asserunt sic appellatum a Pallanta Latiniuxore. Hodie hic mons nihil habere dicitur, praeter ecclesiam ruinosam. Capitolinus mons ob id dictus est, quod cùm in ea olim fundamenta aedis Iouis foderen tur, caput humanum inuentum est, &antè Tarpeius à Terpeia uirgine Vestali dicebatur, &mons Saturni. Fuit mons iste muris septus tempore Tarquinij, &ut dicit Cicero, habuit Capitolium olim plures turres, Iouis Feretrij templum celeberrimum, in quo clamore anserum &alarum strepitu M. Manlius Gallos in praecipitium dedit. Huius totius arcis ornamenta, cunctis miraculis Aegyptiorum erant anteponenda: quare domicilium deorum cognominabatur. Fuit louis templum in hoc monte, praeter caetera ornamenta, multis staruis exorna tum, quarum unam auream decem pedum dicauit diuus Claudius: fuit &louis simulachrum in eo, uictoriae statua, sex pocula a Pompeio in urbem aduecta.