Latin
UESCRIPIS
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
De reliquis portis Romanae urbis.
Porta Flumentana sic dicta fuit, quòd per eam Tiberis aliquando refluxerit. Hodie uo
catur Porta populi.
Porta Collatina dicitur quoque Pintiana.
Porta Collina quae &Quirinalis, nunc dicitur porta Salaria. Per eam itur ad collem
Quirinalem.
Porta Viminalis propter uiminum syluam sic dicta, hodie sanctae Agnetis porta appellatur.
Porta Querqueculana nunc clausa, sic dicta fuit, quod iuxta se habuerit quercum.
Porta Exquilina est porta sancti Laurentij.
Porta Neuia uocatur hodie Porta maior.
Porta coeli, montana &Asinaria olim, hodie S. Ioliannis.
Porta Gabina hodie clausa, quae Gabiusa putatur.
Porta Latina mittit in Latium.
Porta Capena, est porta S. Sebastiani.
Porta Trigemina, porta S. Pauli.
Porta Naualis ultra Tiberim, uocatur hodie porta ripae.
Porta Aurelia ultra Tiberim, porta sancti Pancratij.
Thesaurus Romae inuentus.
VN Vaticano anno Christi 1544. in Februario haud procul à Tiberi, quum in facello san