# Cosmographia universalis 15.6-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 15.6 to 15.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/15.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/15.6

Quod si sol solum moueretur in plaga septenSol omnes mun trionis uel in plaga tantum meridiei, exureretur continuis eius ardoribus plaga illa in qua di partes luPerpetuo sol uersaretur, opposita autem terrae pars marcesceret rigesceretque perpetuo fri strat. gore, & fieret inepta ad fructuum productione. Quod praeueniens deus, omnia sic mode rauit per currentem & recurrentem solem, ut & septentrionales & austrini haberent per uices calorem & frigus, in frigore terra & terrae nascentia fruerentur quiete & in calore ad fru ctum ferendum urgerentur. Quum autem sol mouetur à tropico ad tropicum, quotidie nouum describit párallelum, estque posterior semper uel maior uel minor priori, et pendent ab eis dierum noctiumque incrementa & decrementa, iuxta quod per circulum horizonta sem in maiores uel minores inaequalitates ultra citraque aequatorem illi paralleli secantur. Omnes etiam ciuitates quae uni subijciuntur parallelo, habent perpetuo aequales dies & no Ciuitates latictes, quum sol in omnibus illis eandem super horizontem habeat eleuationem. Pro exem tudine commu plo possumus usurpare ciuitatem Moguntiam ad Rhenum sitam. Sicut enim illa habet nicantes. maiorem aestiuum diem 16 horarum, atque maiorem hyemalem 8 horarum, sic omnia loca per dllae is transit parallelus, non differunt à Moguntiam in dierum atque noctium longitudinibus: lit sunt Treueris, Herbipolis, Bamberga, Cracouia, &c: quae ferè cum Moguntia commu antes in quinquagesimo parallelo ab aequatore absunt, si paralleli numerentur de gra e lingradum. Et hic numerus uocatur in Cosmographia latitudo regionum, quae semper Latitudo regiadem est cum eleuatione polari, nisi quod poli altitudo numeratur in aquilone à superficie onis & Eleuaflorizontis ad ipsum polum, latitudo autem supputatur ab aequatore usque ad parallelum qui tio poli idem.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
