# Cosmographia universalis 154

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, EAPRESSA SECVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/154

Et bestiae terrarum adorabunt eum, ynal bunt & dicent. Laudate eum in atrijs coelorum. Hellespontia uerò in agro Troian sic prophetasse narratur: De excelso coelorum habitaculo prospexit humiles suos scetur in diebus nouissimis de uirgine Hebraea, cum cunabulis terrae. Porrò Sibylla tina, quę in Italia tempore Augusti Octauiani floruit, mira quoque de Christi inc arnatio scripsit, si modo ea prophetauit, quae de illa à quibusdam commemorantur. Nam dicunt eam sic prophetasse: Nascetur Christus in Bethlehem, annunciabitur in Nazareth. O felix illa mater, cuius ube ra illum lactabunt, &c. De ciuitate & populo V enetorum. Omen Venetorum olim fuit nomen populi & non ciuitatis. Nam ciuitas Venetia rum non habet illam, quam reliquae urbes Italiae, uetustatem, ut iam dicetur. Acci dit enim circa annum Christi 300. ut ex Scythia prodierit populus ferus & crude icnlis, quem Hunos uocant, qui grauissima intulit damna omnibus ferè Europę na tes, ut infrà in Vngaria fusius dicetur. Coeperunt primum saeuire in Thracia, penetranlai, oesiam ęt Illyricum uenerunt in Italiam.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
