# Cosmographia universalis 155.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 155.1 to 155.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/155.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/155.1

Veneti uerò qui tunc in continenti circa Adriam ulibant, audientes ad uenire colluuiem illam, fugientes inmare, consederunt in paruullsulis, quarum magnus erat numerus, & quae non multum à se distabant, uictitantes ibi poterant, potissimum autem uictum piscatura quaeritantes, Ichthyophagum ritu uiuenPaulo post coeperunt in insulis illis erigere aedificia, maximè in ea quae uocabatur Ri alto, sic dicta, quod mare ibi profundius esset quàm circa alias insulas, aut quod haec in emineret supra alias. Hac itaque occasione moti Veneti, posuerunt primum urbis fundaenum super insulam Riualto, anno Christi 420. uel ut alij scribunt, anno 456. Et nisi Atti simcircum stantium urbium euersorem habuisset Venetorum urbs, nullum adhuc ortum inue lsset. E multarum namque ciuitatum excidio, mutato fato, supramodum efflorere coepit. llilidem ex Aquileiae, Concordiae, Alcini, Paduae, Opitergij montis, Heracliae, Aquilij, pradus, Capreolarum & Laureti, reliquijs planè constat urbs ipsa. Primi autem conditores ierunt Paduani, coepitque protinus urbs crescere in aedificijs, dominio, potentia, opibus, nu sishominum & possessione terrarum, in mari atque continenti, ut etiam temporis successulibi subegerit magnas insulas, ciuitates & regna in remotis terris, quanquam nostro aeuo Tur allis multa ademerit. In summa, urbs illa magnificentissima, pulcherrima et ditissima, fa ia estregina maris, habitaturque à maxima frequentia populi, ex diuersis nationibus, imò atoto fermè orbe ad exercendam mercaturam illic concurrentis. Est ibi omnium linguaimusus, diuersissimique sunt hominum amictus. Vectigal quod ex uino, sale oleo, alijsque re ris magistratus leuat, dicitur ascendere ad duos miliones, hoc est uicies centena millia du llotum, praeter tributa, census & redditus, quos ex subiectis leuant ciuitatibus. De ducibus & magistratu Venetorum. Nno Christi 700 Veneti primum constituerunt ducem, antea uerò respublica fuit administrata & gubernata per tribunos & centuriones: inter quos cum nonnunquam gra rues orirentur simultates, exequerenturque cum discordia officia sua, & superuenirent ALongobardi, inuiderentque suam eis libertatem, quod nemini essent subiecti, & ob id eos lacessere tentarent, Veneti inito consilio crearunt ducem, sub quo concordes uiuerent, partibusque uotis aduersarijs resi sterent.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
