# Cosmographia universalis 16

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/16

transit per punctum uerticalem, quem Arabica uoce appellant zenith. Et quauemadmodum duo sunt poli, unus in septentrione, alius in austro, & quantum unus eleuatur tantum alte submergitur: ita duae signantur latitudines regionum, una ab aequatore uersus septentrionem & altera ab aequatore uersus austrum. Qui uersantur in latitudine australi, ijs eminet polus austrinus, & deprimitur polus borealis: contrarium fit in latitudine septentrionali, quam nos obtinemus. Porrò qui habitant sub eodem parallelo aut etiam climate, uocantur Perioeci, id est, circuncolae: & hi Antoeci esse nequeunt, etiamsi in oppositis paralleli locis habitent. Soli habitatores aequatoris habere possunt Antoecos seu antipodes, si rationem habeas paralleli. Sin meridianos respicias circulos, nulla est habitatio in latitudine septentrionali, quae non habe at Antoecos in latitudine australi, ubi scilicet terra est discooparta ab aquis. Sunt enim Anti Horizon Horizon podes, qui nobis è diametro uestigia uertunt. Perioeci autem nostri non obuertunt nobis è diame tro uestigia, quum linea traducta no sit diameter sed chorda, circulum in duo secans inaequaliam. De longitudine dierum per omnes mundi regiones.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
