# Cosmographia universalis 160.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 160.1 to 160.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/160.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/160.1

VAeterum quantum attinet ad diuitias & publicum aerarium, prouentus, telonea, uectigalia & exactiones, quae leuantur annuatim in hac urbe, dici nequi in quantam /summam haec ascendant. Proditum est memoriae, subiectos tantis grauari tributis, ut anno Christi 1350. Teruisia non ob aliam causam sese dederit Lupoldo duci Austriae. demegit Tergestum. Carolus magnus dedit Venetis multa priuilegia, cui tamen illi ingrati facti, clàm suppetias miserunt Nicephoro Imperatori Constantinopoli tano, hosti Caroli magni. Quo comperto, Carolus magnus in mandatis dedit filio suo Pipino, quem regem super Italiam constituit, ut iniuriam istam ulcisceretur: Mouens ergo Pipinus expeditionem in Venetos, coegit eos omnes fugere in mare ad Riuum altum, e xtructoque longissimo ponte, instituit eos bello perere, sed oborta tempestate & fracto ponte retractus est à proposito suo. Anno 810. Attulerunt mercatores corpus sancti Marci ab Alexandria Venetias, conditaque est pro honore eius basilica magnificentissima, in hunc usque diem consistens. Anno Christi 1202 nacti sunt Veneti Creram insulam, quae antea fuerat Imperatoris Constantinopolitani. Sub Ottone quoque tertio Imperatore, adie cerunt ditioni suaemultas alias insulas & ciuitates praesertim Parentiam, Polam, Arban, Corictam, Corciram, quam modo Corfulam & Corfun uocant: item Pharum quae hodie Lesinia appellatur, & alias multas ciuitates, in quibus piratae sua habuerunt latibula. Cumque post aliquot annorum curricula, Turcae coepissent Venetos multis & Varijs modis lacessere, eri puissentque eis in Albania Dyrrachen ciuitatem & in Sclauonia Croyam aliam ciuitatem, dissi dentes Veneti uiribus suis contra tantum hostem, uolentesque eum habere amicum, donaue runt ei tredecim insignes ciuitates, quas in Graecia de imperio Constantinopolitano obti nuerant, una cum Cosdra magnifica Albaniae ciuitate. Produnt etiam historiae, Venetos anno Christi 1400 occupasse Vincentiam, quae fuerat deditione Vicecomitis Mediolanensis. Deinde anno 1406 alienarunt à Romano imperio has duas ciuitates, Paduam & Veronam. Anno Christi 1373 occupauerunt Veneti regnum Cypri, idque in hunc modum. Deficiente regni uirili legitimoque semine, & turbato regno, accersitus Ludouicus Sabaudiae dux, qui regis lohannis legitimam filiam Carlotam nomine uxorem habuit, magno omnium applausu rex salutatur. Iacobus autem Carlotae frater illegitimè natus, Ludouici aduentum haud quaquam expectare ausus, cum amicis in Alexandriam nauigauit, opem Soldani imploraturus. Erat lacobus duos & uiginti natus annos, forma egregia, statura corporis patri perquàm similis, uerum animi dotibus & eloquentia longè dispar.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
