# Cosmographia universalis 160.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 160.5 to 160.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/160.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/160.5

Exoratusque ab eo Sultanus promisit subuenire supplici, moxque regijs allatis ornamentis, facitl acobum indui ueste purpurea, declarauitque eum regem, & fecit sibi Cyprum uectigalem, Ludouicum uerò iubet citius abire ad sua. At Ludouicus mittit legatos ad Sultanum, qui eius mentem lenirent, & causam humilibus uerbis defenderent, dicerentque, Cu douicum Sultano in omne tempus amicum futurum, tributumque suis temporibus praestaturum, Iacobo uerò decem millia aureorum singu lis annis quoad uiueret traditurum. Res diu in consilio apud Sultanum agitata est, & parum abfuit, quin Ludouici postulata admitterentur, nisi lacobus multos in aula Sultani sollicitasset, ac deinde Venetos & Mahumetem Turcarum Imperatorem, ad ferendum subsidium sibi conciliasset. Consentiens ergo Sultanus Iacobi precibus, accepit iuramentum ab eo, amandauitque eum cum magna militum manu: qui ueniens in Cyprum, coegit Ludouicum cum Gallis sibi adhaerentibus fugere in quoddam ca stellum, in quo aliquandiu obsidionem passus est. Coactus uerò tandem excedere, potitus est lacobus tota insula, duxitque uxorem filiam cuiusdam patritij Veneti, qui uocabatur Mar cus Comarius, cuius filiam post eius mortem senatus sibi adoptauit, tandemque per eam acquifierunt regnum. Nam Iacobo rege mortuo, uxoreque praegnante relicta, Veneti ceu tuto res relictam reginam ad se recipientes, regni administrationem usurparunt. Sunt qui scri bunt puerum posthumum paulo post natum, à Venetis sublatum, sicut & patrem eius lacobum uolunt ueneno extinctum, Venetis suae causae hoc pacto prospicientibus. Alij uerò aliter scribunt, tantaeque impietatis Venetos reos non faciunt, ut hac crudelitate sibi com pararint Phrarint Cypri regnum, quibus & boni quique subscribunt uiri, sed mortuo patre & posthullo, senatus adoptionis & haereditatis iure successerit in regnum. Forum lulii & Aquileia. Iforum Iulij, uulgo Frioli, uel, la patria de Frioli, Germanicè uerò Friaul, nec prouintia est nec magna admodum Italiae pars, circiter quinquaginta miliarijs Italicis lon ga, & lata totidem, ager alioqui tum amoenus tum fertilis: oppidulis, ciuitatibus & pagis refertus, comitibus & priuatis dominis pro maiori parte subiectus. Rempublicam tamen Venetam agnoscunt omnes.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
