# Cosmographia universalis 163

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, FTERRAFIRMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/163

Deinde uaria iactatus fortuna, et à bell mobslotibus liberatus, nactus aliquid ocij, ad urbis ornamenta conuertitur, aedes praetorias fore llgicatorio adiecit, in quas duodecim coirent uiri, urbicis negocijs & mercaturae praefecti, iqquorum arbitrio esculentis & poculentis precia quotidie statuuntur, de mensura & ponderi ius dicunt, fraudes opificum cauent & castigant, appellanturque publici commodi prouisores. Mediolanenses unde dicti Longobardi. Iximus suprà, regionem Mediolanensem olim dictam Galliam togatam atque Insubriam, donec subacta fuit à Longobardis, qui anno Christi 525. in interioribus Saxoniae in magnum numerum multiplicati, coacti fuerunt egredi insulam Rugię, quam occupauerant, & quaeminor erat quàm ut tantam hominum multitudinem iiitet. Egressi autem ut meliorem & fertiliorem sibi quęrerent terram, primùm uenerunt Pannoniam: aliqui uerò scribunt eos primum occupasse Bauariam. Cumque eam terram in suitassent annis 42 nec respondisset uotis eorum, relicta ea anno Christi 568. armata mansconcesserunt in Italiam, si fortè in ea portionem aliquam commodiorem obtinerent. Sutamen penitus reliquerunt Pannoniam, sed Hunis eaminterim possidendam tali pa radiderunt, ut si frustrarentur in Italia spe sua, in Pannonia locum haberent, ad quam tliminio reuerterentur. Sunt etiam qui scribunt eos uocatos à Narsete, qui post Gothi illictoriam tenuit Italiam annis 16. Sed dum ille nimium diuitijs inhiaret, accusatus à se illosis quibusdam ciuibus apud Iustinum Imperatorem, quòd nimis austerus esset, missus conginus cum nouo exarchatus magistratu, qui Narsetis locum obtineret. Narses ueeasophia augusta prisum uocatus est ad gynetium, muliebria facere opera, lanas & penlllidere, quia eunuchus erat. Quibus irritatus uerbis, Neapolim concessit, augustae So espondens, se tam inextricabilem orditurum telam, quam quo ad uiueret nequiret Inextricabilis lere. Missis ergo legatis Longobardos, qui tum in Pannonia resederant, solicitauit, telaulfaliam occuparet, terram cunctis diuitijs refertam, salubritate coeli, frugum, uirorumque stantia longè principem, relicta Pannonum paupere rure. Longobardi laeti nuncium berunt, & post triennium rege Alboino duce, numero ducentorum penè millium cum lbus ac liberis & omni suppellectile Italiam petierunt, quam & subegerunt & in potentatus diuiserunt. Quum uerò in ipsa profectione essent, in trassentque terminos Venetorum, ascendit Alboinus mon tem quendam, qui in ijsdem locis prominet, indeque quan tum prospicere potuit, partem Italiae contemplatus, dixit ad suos. En fortissimi uiri, hęc est nobilis illa Italia, quam quaerimus. Ingressus inde Foriiulij terminos sine ullo Forum iulium, obstaculo, praefecit illi prouinciae Gisulphum nepotem suum, uirum per omnia idoneum. Deinde expugnauit Taurisium, Vincentiam, Veronam, Mediolanum & alias multas ciuitates. Protractum est autem bellum istud in quartum usque annum, subegeruntque Longobardi ferè totam Galliam togatam, quae & ab eis denominata est Longobar Lombardida dia, ac deinde corrupto uocabulo Lombardia. Iste Alrinus rex ii in numero, quum uice quadam genio indulgeret, inter pocula iussit afferri phialam, cui cranium Comundi regis Gepidarum erat inclusum (alij uocant eum Eurimili dum) quem in Vngaria occiderat, atque filiam eius uxorem duxerat.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
