# Cosmographia universalis 17

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/17

Cap. XX. VT insumma habeas longitudines dierum atque uariationes eorundem, secundum alios & alios parallelos, atque maiores etminores arcus dierum, ordinauimus hic ta bellam, in qua uidere licet secundum diuersas poli eleuationes, mutationes & in crementa dierum aestiualium. Quantò enim plus mundi polus attollitur, tantò aequa tor & paralleli ab ipso ad tropicum cancri ducti (qui arcus sunt dierum) obliquius horizon tem intersecant, maioresque arcus dierum supra hemisphaerium nostrum relinquunt, quàm sintarcus noctium sub hemisphaerio demissi, sole signa septentrionalia percurrente. Con tarium euenire solet, sole in opposita medietate uagante. Qui habitant sub aequatore, qui pimus est parallelus, perpetuò habent diem aequalem noctibus. Quorum autem habitatio est sub poso, hoc est, qui habent polum pro zenit, si modò is locus habitari potest propter llimia frigora & perpetuas glacies, his eminet sol supra hemisphaerium integris sex mensibus, reliquis uerò sex mensibus delitescit sub horizonte. Non tamen habent nisi tribus aut quatuor mensibus profundas tenebras, quum sol, in libra & piscibus constitutus, haud pro culab horizonte superno absistat, splendoremque aliquem habitatoribus administret, haud Diluculum & secus quam nobis mane & uespere ante ortum & post occasum parum lucis ad dimidiam ferè ho crepusculum. tam impertit, quam diluculum & crepusculum in astrolabio uocant, signantes sub hori zonte lineam distantem ab ipso horizonte is gradibus, quam cùm sol attigerit, nullum sui splem doris uestigium amplius relinquit. Ab aequatore uersus septentrionem proficiscendo, dies tarda suscipiunt incrementa, usque ad 5o latitudinis parallelum, qui & quinquagesimus est gradus eleuationis poli, ubi maximus dies constat 16 horis. Hinc uero ad modicam distantiam uersus polum, dies sensibilirer augetur, quia extremus zodiaci parallelus, qui est tropicus cancri, continuò obliquius intersecat horizontem donec tandem sua circumferentia contingat periferiam horizontis, ubi dies est 24 horarum, idque sub eleuatione polari 66 graduum aut propè. Porrò inter parallelos qui ab aequatore uersus polum arcticum numerantur, qui dam caeteris sunt celebriores, per quos ueteres climatum distinctiones ac ueluti limites eorum feterunt, interceptum scilicet terrae spacium inter duos certos parallelos, clima uocantes, in Climata. quo porrectissimae diei ab uno parallelo usque ad alium est dimidiae horae uariatio.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
