# Cosmographia universalis 174.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 174.1 to 174.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/174.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/174.1

Subsecuta enim altera aestate, postquam Galli apud Bicocham cladem acceperant, quumoms ferè qui in arce Mediolanensi obsessi erant, uario morborum genere, reliqui morae tadim non expectato bello, quod magnis uiribus denuo instaurabatur, arcem ipsam Sfortiaesi diderunt, incolumem in patriam reditum cum armis & impedimentis paciscentes. Gallm dens se omnem in Italia amisisse ditionem, rursus quàm maximum potuit Italorumpu tum equitumque leuis armaturae numerum stipendio conducit, tormenta bellica, tormenu inateriam omnem, iumentorum & uehiculorum ingentem apparatum instruit, ac in prll tantam contrahit pecuniarum summam, & uectigalia mercatoribus Lugdunensibus osi gnerando & decimas sacerdotibus, & tributa in unaquaque regni prouincia passim indict do, quantam nemo unquam antea in Gallia collegerit. Oratores etiam mittit ad Helucll pro requirendo peditatum, ut eos cum primum in Taurinos descenderit, sibi adiungat. Qu audientes Franciscus dux Mediolaneum. & reliqui Italiae proceres, colligunt & ipsima exercitum contra hostem, qui talicam nitebatur turbare quietem. Et quoniam dux But nius regi negocium faciebat, non poterat tam cito in Italiam uenire, ut proposuerat. Int tamen Ammiraldus cum triginta millibus peditum, duobusque equitum millibus, totide sagittarijs equestribus in Italiam descendit. Cremonam contendit, & ciuitatem oppugnanm greditur, admotisque tormentis triduum urbis moenia quassauit, & quum supra 30 muri passul mi strauisset & ingredi milites niterentur, tantae repente de coelo pluuiae per quatriduum missae sunt, ut rem differre opus fuerit. Interim Cremonenses reparauerunt strata mai Sre itaque recipiendae Cremonae frustratus Ammiraldus, suos ad Mediolanum obsideum redire iubet, cauitque ne commeatus aliquis ciuibus adduceretur, quin et molas frumentam quae extra urbem erant, incendio absumpsit. Et cum molae intus, quae hominum manull ges molerent, non perfectae essent, tanta farinę in urbe oborta est penuria, ut supra cenui homminum millia hebdomadam totam pane caruerint, donec instructis tandem molis, falli hominum manu abunde fieri coepit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
