Latin
Cap. XX
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 18
Unproofread scanNot analysed yet
dierum &noctium, uerificatam ad eleuationem poli borealis grad. 50, ubi quilibet intege parallelus complectitur 24 horas diei &noctis, sed linea horizontalis abscindit portione noctium à diebus, &quantum diei accedit tantum à nocte tollitur &contrà, solus aequine ctialis in duas aequas secatur partes. Hic facile imaginari poteris, i ò oculis ipsis uidere quómodo ad eleuationem poli totus zodiacus seu comprehensio parallelorum, quos axis po lorum ad angulos rectos secat, à parte horizontis recipit incrementa &decrementa, attol liturque à parte dierum aestiualium, crescentibus continuò diebus &decrescentibus noctibus: à latere autem dierum hyemalium omnia contrario fiunt ordine. Finge deinde axim eli uari ad 90 usque gradum, aut si mauis describe zodiacum, cuius aequator iaceat in linea ho rizontis, &uidebis solem uagari supra horizontem per sex signa borealia, hoc est, mediu anno, &quum in libra se abdiderit sub horizonte, adhuc aliquamdiu radij eius nonnihilillustrabunt superiora, nisi quantum aëris grossicies &nebulositas interturbat. Summa compendiaria primi libri Cosmographici Ptolemaei. XXI. Cap. Vum uolumen istud aliquo modo imitetur Ptolemaicam Cosmographiam, opera precium facturus sum, si in hoc primo lib. mentionem quoque fecero primi libis Ptolemaici, &rudioribus ostendam, quid ille in eo tractet libro. Et quidem librum illum primùm distinguit in 24 capita. In primo capite ponit differentiam quae est inter Geographiam &Chorographiam. Geographia enim ostendi unam &continuam terram cognitam, quemadmodum se habeat natura &positione, uersaturque solum in deprehensibilioribus descriptionibus, ueluti sinuum, ciuitatum magna rum, gentium &fluuiorum, nec non circa ea, quae secundum speciem uniuscuiusque iust insigniora. At Chorographia resecat loca per partes, seorsumque singula, &unumquodque iuxta se constituit, ac fermè omnia, etiam minutissima, describit, ueluti portus, uicos, pt pulos, necnon à primoribus fluminibus diuertigia, &his similia. Hanc differentiam expri mit exemplo &comparatione artis pictorum, qui in figurandis corporum imaginibus! maiora membra primum lineis suis explicant, uelut caput, brachia, manus, pectus, uentrem, coxas, crura, pedes. Deinde minutiora membra illis maioribus contenta, uelut ocu lum, nasum, os, &c. suis lineamentis &aptis coloribus repraesentant. Sic etiam Geographia maiora loca, uelut celebriores ciuitates, integras prouincias &maiora flumina des scriptione repraesentat. Chorographia uerò minima quędam loca, uelut uillas, arcessportus, riuulos, prata, saltus, &caetera quam similius potest, accommodatis coloribus ex plicare molitur. In secundo capite ostendit quę sint necessaria ad Geographiam: potissi mum autem antecedens est historia itineraria &literarum monumenta, ab illis quidem tradita, qui plurima loca in terra marique certis longitudinum latitudinumque differentijs obseruauerunt: sine lustratione enim ®ionum inspectione, nemo potest rectè aliquam describere prouinciam.