Latin
183
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 183
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam putant eam à Gallis duce Brenno extructam, qui llibem Romam &Mediolanum ceperunt, &Brixiam atque Bergomum condiderunt. Alij lierò asserunt eam extructam post Troiae excidium. Fruitur coelo saluberrimo &agro fertilissimo, quippe qui gignit olei magnam uim &frumenta ad abundantiam, uinorum ualietatem &praestantiam, pomorum omnis generis copiam &lanae subtilis magnam ubertatem. Vnde &hic uilius uiuitur quam in multis Italiae locis. In summa, quantum attinet ad huma ellae uitae usum, Verona nulli est Italiae urbi secunda. Decantatissimus uerò lacus Benacus carpionibus, lautissimisque alijs piscibus cunctis gratissimis undique. Breuiter omnes qui Vero lam semel uiderint, ad se inuitat atque allicit. Crescit ibi acinaticum uinum colore purpureo, regio sapore praecipuum, cuius dulcedo ineffabili suauitate sentitur, quod tamen tactus eius uensitate pinguescat, ut carneus liquor aut potio edibilis uideatur. Vocatur alio nomine Rheticum uinum. Imminet ciuitati mons altissimus Balbus appellatus, qui nobilibus herbis celebratur. Libera fuit aliquando haec ciuitas &imperio addicta, sed à Venetis anno Chri itsiaos usurpata. In qua ut multa egregia sunt, hoc unum tamen rarissimum est theatrum antiquissimum uel potius theatri ruinae &uestigia, ex quibus adhuc molis magnitudinem &magnificentiam clarè deprehendere licet. Siquidem fuit ciuitas ipsa Romanis principibus tam grata, ut in ea amphitheatrum quoque Romano more, nonullaque alia construxerint milanda aedificia, quae postea à Gothis &Longobardis rursum fuerunt destructa. Habet praeserea urbs ipsa loca uacua ad moenia, &passim per urbem multa, ut omnes ferè ciuitates habent, quae nostris temporibus muniuntur, eiusque rei causa est ipsa noua muniendi ratio, quae multa loca culta solo aequat, &uacua rursus plura complectitur. Amphitheatrum Veronense. Eronae plura aedificiorum antiquorum uestigia quàm in caeteris omnibus Italiae locis, excepta Roma, inueniuntur. Ante theatri autem molem, fuit &hitheatrum ab Octauio constructum, cuius exterior paries marmoreus in tres arcuum ordines mirandos diuisus, infimos, medios &supremos altitudine incredibili ex lollitur, quorum unusquisque septuaginta duos continet arcus. Inter supremos quosque, statuae pulcherrimae erectae erant. Supra arcuum ordines, alius inerat ordo fenestrarum 72 amPlissimarum, aulis ingentibus toti amphitheatro circunductis deseruientium, unde exterius &interius patebat despectus. Per portas decem &octo datur aditus in ipsius interiorem planiciem, cuius longitudo perticarum 39 id est, 234 pedum, habet enim pertica sex pedes: latitudo uerò 22 perticarum &dimidiae erat, oualem constituens figuram. Ab ipsius uesuplanicie pro sedibus, quadraginta duo insurgunt gradus. In gradibus ipsis, hominum lisa sessionem commodam habuerunt, cuique hominum spacio pedis cum dimidio attribito, demptis portarum spacijs. Capacitas supremi gradus in circuitu perticarum 183 reperitur: medij autem, uicesimi primi à superiori descendendo, perticarum 142. Monumenta antiqua ciuitatis Veronensis &agri eius, quia ferè infinita sunt, hic breuitatis gratia omittimus. Vide de illis librum quintum, Torelli Veronensis. 4 2 Figura Figura theatri Veronensis, quum adhucli &perfectum esset. Hodie ruinae eius extant THRATRNE Ena.