# Cosmographia universalis 186.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 186.5 to 186.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/186.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/186.5

tunc fuit septem annis sub Ma ximiliano Imperatore: qui anno 1517 eam restituit Venetis, atque illi usque in praesens potiuntur dominio eius. Mantua. Antua antiqua ciuitas, gloriatur poëtarum clarissimo illustrissimoque principe Virgilio Marone, cuius felix ingenium tam omnes efferre debent, quàm imitall nulli possunt. Ciuitas ipsa est ampla, munita & aspectu iucunda, nobilibus fię Aquens, palatijs insignis, felici satis solo praedita. Haec haud procul à Benacolcu sita est, ex quo Mintius fluit, qui exundans Mantuam usque labitur, ibique lacu factou bem circuit. Inde etiam progrediens, breui cursu Padum influit. Agnouit haec urbs olim li peratores, sed illi ex ea principatum facientes à se alienarunt, sicut cum multis alijs Italis ciuitatibus est actum. Pro modica pecunia, magnae & illustres ultramontanae ciuitates ab imperio sunt separatae. Anno Christi 1220 ius dixit in hac urbe Sordellus. Deinde anno 1328 praefuit Aloisius. Anno uerò 1420, successione haereditaria adeptus est dominium Ludouicus, & is duxit uxorem filiam marchionis Brandenburgensis, quae sanguine iuncta erat Caesari Sigismundo. Et quum idem Imperator uice quadam Italiam ingressus, diuerte ret ad Ludouicum creauit eum marchionem. Regnat hodie ibidem familia Gonzai cuius successores iam ab hoc Caesare duces & creati & nuncupati sunt, magnam satis polti dentes ditionem, sed iammulto maiorem, quòd Monferratus quoque eis accesserit nominem haereditatis. Nam marchionis Monferrati unica filia nupsit duci Mantuano, & mor tuo patre dux Mantuanus obtinuit quoque marchionatum illum, splendidum satis & ampliori quàm Mantua ditione ornatum. Fertaris Ferraria. luitas Ferrariensis non numeratur inter antiquas Italiae ciuitates: nam scribunt eam moenibus cinctam ab Exarcho quodam.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
