# Cosmographia universalis 187

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/187

Fuit autem primùm sub episcopo Rasuennensi, ac deinde dominium eius nacta est familia Estensis, primusque dominus uocatus est Actius. Hunc subsecutus est anno Christi 1225. Ecelinus, durauitque hu ius familiae legitima successio usque ad annum 1394. tunc enim Nicolaus Estensis princeps coniugis suae uindicans adulterium, Leonellum reliquit principatus successorem: quo decedente Borsius frater eius & ipse Nicolai filius ex concubina ad princi patum uocatus est. Egregia forma iuuenis, & in armis cum laude uersatus, dicendi & agendi peritus: qui cùm Caesarem Fridericum Romam peten tem & inde reuersum magnificentissimè accepisset, super Mutinam & Regium ciuitates, ducatus honorem accepit, primusque omnium in Estensi faEstensis fa milia dux appellatus est. Fuit etiam domus Esten milia. sis uiris semper doctis amica, honorans multos in omni studiorum genere: quin & principatus sui rationem habentes, cum temporis succe. su non parum auxerunt ditionem suam, ut etiam filiae regum ambierint nuptias eorum. Nostro tempore dominatur huic ca uitati & terrae Hercules Estensis, ditissimus auro & argento omnium Italiae principum. Ipse (ni fal tertius est dux: antea uerò Marchiones uocabantur. Adiacet urbs ipsa Pado fluuio, no Spotens & ampla, mercibus frequens, paludibus circundata, atque idcirco minus felix gibus & uitibus. Amoena tamen est & populosa, pulcherrimis ornata palatijs, & laalongis uijs atque uicis insignis. Pater istius ducis extruxit in altera fluminis ripa è re neciuitatis, hoc est, in parua insula quam facit Padus, amplissimum palatium cum horalique fabrica illa insignis & famosa in tota Italia, & uocatur Belueder, quod sonat latiBelueder. lcde prospectus. Bononia. Ononia magnitudine non multas habet pares in Italia ciuitates, superiores paucas. Olim Exarchatui subiecta fuit, donec Pipinus & post eum Carolus magnus geam tradiderunt Romanorum Pontifici possidendam. Postea tamen saepe à Vicecomitibus Mediolanensibus occupata fuit, quum ditionem suam dilatare satagerent. Sita est haec urbs in plano, licet ab uno latere paululum excrescat, ubi templum est di ctum S. Ioannes in monte. Loca non multa habet uacua, eaque ad moenia, ab ea parte qua Ferrariamitur, ubi etiam planiciem ma ximam hab et: caeterum à reliquis partibus mon tibus cingitur, praesertim Hetruriam uersus. Abundat felicissimè omnibus ad uictum perti nentibus, estque populosissima, si ulla alia est in tota Italia. Fortes & feroces homines gignit, ciuilis & humana erga exteros, intestino tamen laborat dissidio. Bentiuolorum famiBentiuoli. liam habuit potentissimam, quae non semel tyrannidem sibi usurpauit. Pontificum auibetata, eisdem paret. Quadraginta deliguntur patricij, quorum magna est autoritas, aut fuit in administranda ciuitate nam minuitur quotidie à Rom. Pontif.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
