# Cosmographia universalis 191

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, TINA. HETRVSCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/191

TINA. HETRVSCO rum metropolis, per pictura quo ad fieri potuit iuxtamodernum situm expressa. * FiorenPutantes autem malefactores se obsequium praestitisse ciuibus, illisque pro seruitute obtinuisse libertatem, decepti hac sua opinione, capti sunt omnes post commissum facinus, atque quidam eadem die per fenestras funibus suspensi & enecati. Quidam uerò altera & quidam octaua die sunt comprehensi atque suspensi. Nec parsum est sacerdotibus neque episcopis. Omnes qui huius facinoris suspitione laborabant, in uniuersum sunt strangulati.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
