Latin
194.1 to 194.5
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 194.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Archiepiscopus quoque Pisanus, qui sacra celebrabat, traditus est carnifici, elisisque faucibus ex alta fenestra suspendio strangulatus, qui lorica tectus solennia cenlebrauerat. Indignatus ob eam rem pontifex Rom. diris deuouit principem Laurentium, excitauitque Ferdinandum regem Siciliae, ducem Calabriae &ducem Vrbinensem contra Florentinos, qui ultionem sumerent de Florentinis. Venientes autem illi cum grandi exercitu, coeperunt deuastare terram Horentinorum atque occupare loca quaedam ditionis eorum. At Laurentius uidens se imparem tanto exercitui, conscenia clam llaui (consensutamen ciuium) uenit in Siciliam ad regem ipsum, impe traturus gratiam eius, cui &magnam uim pecuniae annuatim dandam promisit, si irritaret cona tum sui et reliquorum ducum exercitus, quod et factum est, liberataque est urbs in hunc modum, et tota ditio urbis ab hostium deuastatione, id quod in regis odium pontificem accendit, sed dissimulare coactus, pacem inijt cum Laurentio Medice. Mortuo deinde Laurentio, anno Christi 1492. reliquit tres filios, nempe Petrum, Iulianum &lohannem, qui &in Cardina liciam subuectus est dignitatem. Petrus uerò suscepit gubernaculum reipub. tametsi eidem non diu praefuerit. Nam transegit cum Gallo rem, ita ut Pisę &aliqua alia loca foedus cum Gallo inirent, quod adeò displicuit Florentinis, ut saeuirent in Petrum, cogerentque cum suis urbe excedere, ac absentem, hostem iudicarent, eius bona publicarent ac partim diriperent. Priuatus itaque Petrus publicae administrationis officio, senatus auctus aliquot perso nis, per se iam uoluit moderari cuncta quae ad rempublicam spectabant. Et quoniam multi ex ignobili plebe in sena tum erant adoptati, nobiles uerò neglecti, data fuit occasio tumultuandi inciuitate &extrà, defeceruntque multa oppida ad suos pristinos dominos, à quibus Laurentij opera fuerant auulsa. Conatus est quoque Petrus Medices ui &proditioEmersit tunc monachus quidam orne rursum ciuitatem recipere, sed nihil effecit. dinis Praedicatorum, Hieronymus nomine, qui ea temporum nouitate plus omnino humanis se rebus miscuit quàm deceret hominem religioni addictum, uenditauitque se prophetae nomine apud uulgares, &multas nouas inauditasque assertiones sparsit in uulgò, nec tantum negocijs ecclesiasticis, uerum &secularibus sese ingessit, ita ut nihil magni in ciuitate sine eius scitu ageretur, etiamsi multi inter ciues essent, quibus monachi displicebat pro cacitas.