# Cosmographia universalis 194.6-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 194.6 to 194.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/194.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/194.6

Ventum est autem tandem eò, ut nedum inter ciues, uerum & inter domesticos grauia seminaret dissidia & odia, ingressusque est monachus stipata & armata manu in eoclesiam, liberè praedicans uerbum dei, non respiciens ullum hominem, non papam, neque sui ordinis maiores, quin constanter suum prosequeretur propositum. Alij uerò scribunt hunc Hieronymum magno zelo populum docuisse uerbum domini & omnium taxasse uicia, etiam papae, episcoporum & sacerdotum. Quod cum magnates illi ferre non possent, exam inauerunt eum uerbis, minis, & tandem tortura, elicueruntque ex eo causam suae liberae praedicationis, & tandem combusserunt ceu haereticum. At ille tam constans fuit in suo proposito, ut nullo pacto à sua sententia abduci posset, tantoque spiritus feruore docuit, ut paratus suerit igne probare doctrinam suam. Excitato nanque in medio foro magno incendio, ille arrepta eucharistia contendebat ingredi ignem, nisi prohibitus fuisset à ciuibus, timentibus aliud periculum. Alij paulo aliter scribunt de eo & de actis cognomento Sauonarola Ferrariensis, cum eius. Comprehensus itaque Hieronymus iussu Romani pontificis concremati sunt in duobus alijs monachis sibi adhaerentibus, publico foro. Rebus itaque Florentinorum sic sese habentibus, conatus est Petrus Medices subsidio Romani pontificis recuperare principatum Florentinum, occupatisque aliquot locis, saeuijt in subiectos, magna insolentia usus contra eos, donec per minas regis Gallię, qui tunc erat in Italia, coactus fuit à tyrannide cessare. Tunc Florentini inito consilio elegerunt anno Christi 1502. caput in ciuitate, principem scilicet qui in omnibus talem haberet autoritatem, qua lem habet dux apud Venè tos.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
