# Cosmographia universalis 198.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 198.5 to 198.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/198.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/198.5

Xplicari uix potest quanta fertilitate praedita sit Italia, & quàm nobiles, mull cesque natura in hac modica terrae portione producat, fructus. Primo habetatii temperatissimum, unde uegetantur nedum animalia, uerum & arbores atque herum quicquid est quod homini conducibile est. Est enim metallis grauida, ubique uitalli perennis salubritas, eximia coeli temperies, campi fertiles, aprici colles, innoxij saltus, nemora, &c. Habet deinde huius terrae tractus, mirabiles portus maris, ubi & uariasiem commertia, & ubi irruentibus hostibus facilè obuiari potest. Habet tertio insignem tem, nempe Apenninum, qui ab alpibus sumpto initio extenditur per totam. Italtammus d calus Calabriam, utrinque plurimos emittens collium ramos, unde ualles quoque fertilissimae proistur, ut nedum montana uerum & plana, summa inueniantur prędita ubertate. Ad llnomparum conducit, quod tota terra uarijs irrigatur aquarum fluentis, stagnatur mullsscosis lacubus, scatet quàm plurimis uenis aquarum frigidarum & calidarum, grauiruarijs metallorum mineris, adornatur amoenis & condensis nemoribus, & in summa, istalia abundanter quicquid ad uictum, & ferè ad luxum humanae uitae pertinet. Haullla praeciosa & fortia, habet olei & olearum copiam, habet pecora tenero & puro ue laur ellere, id quod suis quibusque locis iam indicauimus.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
