Latin
2.1 to 2.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 2.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Vum scriptura dicat diluuij aquas creuisse &uehementer inualuisse super terram arcam quoque fluitasse in superficie aquarum, &tandem dominum deum transtulisse uentum super ipsam inundationem terrae, ut aquae eius flatureuerterentur de terra, quousque illa exiccaretur, non est dubium quin ille aquarum impetus, fluxus &refluxus multas fecerit in terra cauernas, hiatus &sinus, &ubi ante diluuium nullum fuit mare, iam nouum ortum sit mare, sicut &eadem ratione per discurrentes aquas multi noui montes &ualles oborti sunt, ubi prius plana fuit terra, id quod multis indicijs probari posset, quod etiam suo loco infra non tacebimus. Quin &multi magni fluuij, quales sunt Rhenus, Danubius, Rhodanus &alij pro maiori parte in diluuio originem acceperunt, quando fontes abyssi magnae aperti sunt, prouidente deo sic homi ni, ut qui spargendus erat per uniuersam terram, homo homini ®io regioni per fluu orum decursus mutuam sibi opem ferre possent. Sciendum praeterea mare illud magnum, quod ambit circumferentiam terrae, uocari generali nomine Oceanus. Curuitate uero &arcus littorales, quos mare olim fecit uel etiam hodie facit in terra, uocantur si nus, &hi accipiunt denominationem à terris illis quas alluunt, ut est sinus Adriaticus sinus Persicus, sinus Arabicus, sinus Indicus &similes alij. At mare illud magnu quod Africam disterminat ab Europa, uocatur mare mediterraneum, quod scilicet aput Hispanos in occidente tenui meatu irrumpit in mediam terram, at paulo post incipit si diffundere, ut e regione Galliae Narbonensis latissimum habeat alueum, id quod suo lo co quoque dicturus sum. Est &aliud mare in Asia, quod omni ex parte continenti circum scribitur, atque ob id non effunditur in aliud mare, nec ab alio mari sustentatur, sed exonerantur in ipsum plurimi amnes, uocaturque Hyrcanum et Caspium mare. De mari Ri bro nonnihil dicam, ubi uenero ad locum illum.