# Cosmographia universalis 2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, AFRICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/2

Si enim iuxta philosophorum traditionem, elementumunum aliud excedit in decuplo, nedum in perspicuitate & raritate, uerum & in magni tudine ipsa, terra autem ipsa in sua circumferentia complectitur 5400 milliaria Germauica, quindecimmilliaribus uni respondentibus gradui, uide quàm magnum fuerit mare, ubi adhuc naturalem tenuit situm, quando superlicies eius concaua coniuncta fuit superficiei conuexae terrae, superficies autem eius conuexa longissime supra terram sese insinua bat superficiei concauae aëris, & nunc tota moles illa in unam abyssum coacta sit, & qua prius undique terram sua magnitudine excedebat, nunc in unum collecta locum, quantur putas fecerit aceruum, seu ut hebraismus uocat, p aquarum? Produnt sacrae literae, dilu uij aquas ascendisse quindecim cubitis supra montes quosque, non quod naturalem tunc obti nuerint situm et oppleuerint locum, sed tanti sper à creatore permissae fuerunt, ut redirent in nati uum locum, quousque impij homines & cuncta animalia, propter homines creata, deleren tur è terra. Constat autem quosdam montes eleuari in mediam regionem aëris, id quod nix perpetuo fastigijs eorum insidens probat, & in diluuio aquae adhuc multo sublimiores fuerunt, ne quisquam mortalium ullum sub coelis inueniret effugium: at natiuum situm non ob tinuerunt, quum terra denuo esset habitanda, & hominibus atque animalibus replenda. De maris diuisione & fluuiorum exortu,

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
