Latin
20.1 to 20.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 20.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi placet forma ista hic signata, et qua hucusque in obseruandis locis et regionibus sum usus. Parato autem in hunc modum instrumento, si arripuisti ad locum ali quem iter, cuius situs tibi est incognitus, &nescis quae uia te illuc ducat, ages hoc modo: n terroga aliquem qui situm loci, quem adire cupis, nouit, &ad demonstrationem eius siste uiatur rium tuum, ut scilicet primum linguam mobilis rectè statuatur super immobilem, perinde ac si ho ram solis deprehendere uelles, &instrumentum in hoc situ immotum teneatur, donec re gula mobilis uersus locum, quem accedere contendis, praecise uoluatur &ceu digito illum de monstret. Quo facto, uidebis num tibi eundum sit ad septentrionem, ad orientem uel occideum tem aut meridiem, aut gradu aliquo inte medio inter septentrionem &orientem, uel intel orientem &meridiem, &c. Obseruabis ergo plagam in quam regula cadit, &gradum quemal scindit. Illa enim linea directrix erit itineris tui. Quare si te contingat in camno aut sylua al errare a uia tua, nec habes quempiam qui tibi uiam ostendat, age, profer instrumentum tuum &statue ipsum in eo situ quem suprà habuit, dum loci petendi lineam repraesentauit, et inu cabit tibi regula ipsa ueluti digito uiam tuam quam ambules, &qua ducaris ad locum institu tum. Quòd si locus ille quem adire constituisti, plurimum distaret à loco tuo unde discedis puta contendis proficisci à Basilea ad Monacum, quod circiter 4o miliaribus Germanici distat à Basilea, necesse est ut uiatorium tuum dirigas ad propinquiores intermedias ciuita tes, primum scilicet ad Schafhusiam aut Constantiam, quarum situs Basiliensibus satis notus est: ac deinde à Constantia uersus Rauenspurgum lineam rectam explores, à Rauenspurgm uersus Memmingam, atque hinc uersus Augustam, &ab Augusta uersus Monacum. Hoc experimento utuntur hodie celebriores nautae in mari.