Latin
TINA. HETRVSCO
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 203
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Tarquinio ex urbe eiecto, mu nia est regiminis forma, &pro regibus consules habere coeptum, quibus omnia insignia sermissa, quae fuerant ®um, praeter coronae &togae usum, adactique sunt ciues sacra sento, ne mortalium quenquam amplius Romae regnare paterentur. Senatorum numelus in trecentorum summam expletus est. Leges Valerius tertius consul tulit, quibus pro locatio à consulibus ad populum est permissa. Addidit quoque ut qui tyrannidem affectaSimpune occideretur. Aerarium in quod publica pecunia reponeretur, Saturni templum constituit, populo ut duos quoque quaestores crearet, permisit. Creatus tamen non longe post magistratus, à cuius imperio nulla fuit prouocatio, Dictatoris ei nomen indi Dictator. tum, qui alio pacto creari non solebat, nisi quum uis, aliqua maior repente exorta, ingentem urbi cladem minitari uidere tur: huic caeteros magistratis eligere licebat, ut, magistrum equitum, qui secundam post eum gerebat dignitatem, iunge baturque dictatori sicuti regibus tribunus. Deinde quoque ple bi datum est, ut suum haberet magistratum, &hic tribunus Tribunus. plebis dicebatur, &tanta fuit postea ipsorum insolentia, ut decreta consulum &senatorum cassarent, si eis non place rent. Censores praeterea creati duo. Tanta illis temporum Censores. successu dignatio, tanta autoritas, ut omnis morum ciuilisque disciplinae ratio ipsorum esset, priuata quoque &publica loca cognoscere, uectigalia populo Romano locare, censum agere lustrum condere, senatores è senatu remouere, notare infamia: quinto quolibet anno creabantur. Magistratus &alius superadditus, qui ius diceret, praetorem uocant: huic omnis publici priuatique iuris potestate permissa, nouum ius condere &uetera abrogare facultas. Erat unus ab initio qui lbanus dicebatur, quo non sufficiente, pro peregrinis in ciuitatem uenientibus alius crea ist, peregrinusque uocatus, quod plerumque inter peregrinos ius diceret. Permansit hic tiuitatis status ad Iulij Cęsaris usque tempora, qui monarchiam iterum indu xit. Porrò quales hodie mores Itali habeant, satis constat. Mul ti scribunt, papatum in Italia non parum minuisse Christianam disciplinam.