# Cosmographia universalis 207

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/207

Hic dictaturam, quae semestris dignitas erat, perpe tuam in se recepit, ad haec Imperatoris praenomen decreto est ei à senatu datum, quod cupide accepit. Cum uerò cognomen patris patriae sibi uendicaret, statuamque suam inter reges locaret, & in curia sede aurea uteretur, diui nos honores sibi fieri pateretur, inexpiabile odium incidit, potissimum cum eò arrogantiae uenisset, ut quae loque retur pro legibus haberi uellet, nec adeuntes se honore dignaretur ullo, conspiratum est in eum & in curia 23uulneribus interfectus, anno aetatis suae quinquagesi mo sexto. Habuit filiam sed nullum filium, ideo C. Octauium ex sorore nepotem haeredem instituit. Genealogiam eius sequens pagina ostendit. patre Octauio senatore naOctauianus tus, stipatus ingenti multitudine Caesaris interitum uindicauit, & deinde confectis mul tis bellis, fastigium imperij attigit rerumque potitus est. Eius no minis magnitudine motae omnes ferè gentes, miserunt legatos cum donis. A Germanis uerò adeò ignominiose acce ptus est clade Loliana & Variana, ut consternatus nihil ei illa caede cruentius fuerit. Hic urbem pro maiestate imperij ornauit, plurima publica opera fecit, templa praesertim aedesque sacras, annum confusum negligentia sacerdotum, ad pristinam rationem redegit, sacerdotia reformauit, abusus correxit, leges quasdam retractauit. Fuit Romano populo perquam charus, paterque patriae consensu totius plebis uocatus. Dictus est quoque Augustus, cum post bella ciuilia prouinci as ordinasset & imperium condidisset. Cumque in senatum tractaretur, an Romulus quasi alter urbis conditor dici deberet, sanctius & reuerentius uisum est nomen Augusti, quod loca religiosa & inaugurata augusta dicantur, ab auium gestu aut ab auctu, hoc est incremento, quasi auctum louis ope imperium. Vixit autem hic Augustus annis 76 & regnasium, ( anis 47. Ab eo dictus est mensis sextilis Augustus, quod hoc mense consulatum inierit, phos in urbem intulerit, finisque ciuilibus bellis impositus sit. Ob has in quam causas, imhiemensis huic imperio felicissimus fuerit, placuit senatui ut ille Augustus diceretur. Nero Cęsar, silius fuit Tiberij Neronis, cuius Elaudius TiberiUus,ater Liuia post genitum Tiberium impregnasnugusto nupsit, tertioque peòst mense Drusum Neronem in domo Augusti peperit, qui posca in Germania perijt. Tiberius uerò ab Augusto in filium adoptatus est. Hic Illyricum dolus fiuit, de Germania, quam feliciter adierat, triumphauit, mortuoque Augusto delatus est ei à patri principatus, sed pro quo ille antea arte & dolo contenderat. Assecutus est autem imperium anno 56 aetatis suae. Versipellis fuit & omnia dissimulans. Tandem uerò uitia diudissi lata detexit. Vnde ob nimiam uini auiditatem, pro Claudius Tiberius Nero, dictus est Cal us Biberius Mero.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
