Latin
209
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 209
Unproofread scanNot analysed yet
Claudius Imperator quintus, inter multas uxores, ultimam duxit lu llam Agrippinam, fratris filiam, &filium eius Neronem priuignum suum, Domitij filium, adop tauit in nomen familiae, eiu filiam Octauiam collocauit. Filium uerò eius Britanni ilii, Nero postea ueneno sustulit. Tiberius frater Germanici et patruus CaliguClaudius lae, cum Caius occisus esset, &interm ilites tumultus exortus totam urbem commouisset, timens ne &ipse raperetur ad supplicium, sese occultauit, inuentus ductusque ad palatium urbis, Imperator à militibus creatur. Cum autem senatus de communi liber tate asserenda cogitaret, multitudo uerò unum rectorem exposceret, à militibus Imperator est factus, anno aetatis quinquagesimo. Initio principatus gessit se in cunctis tam ciuilem, ut omnium in se fauorem ac amorem traheret. Priuatis tamen insidijs infestabatur, ut non Illlin eum conspirarent. Curam urbis habuit maximam. Fuit natura saeuus sanguinariusque, Amenta quaestionum ac poenas parricidarum coram aspiciens, gladiatorijsque spectaculis Plrimum delectatus, conuiuijs &libidini foeminas plus nimino deditus. Extinctus est ueneno Etatis anno, imperij uero decimo quarto.