# Cosmographia universalis 23.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 23.1 to 23.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/23.1

Signatis itaque duabus lineis, restat tertia indaganda, Omnes dimen quaecum priorib. duabus constituat triangulum: per triangulum enim fiunt omnes dimensiones siones per triAges autem sic: Obserua cum uiatorio in secunda statione locum illum, cuius distantiam scire cupis angulum. comodo sicut suprà iussus es obseruare, & lineam per regulam deprehensam transfer in car tlaceum circulum, eritque punctus secundę stationis in papyro signatus, centrum seu initium husus tertiae lineae, unde scilicet ea uersus locum à te distantem & metiendum secundum uiatorij ob seruationem educta, cum prima claudat triangulum, ostendatque sua intersectione in prima linea uerum interuallum, quod est inter primam stationem & locum è remotis obseruatum. Nam sectio nes in secunda linea à prima statione ad secundam factae, si transferantur & repetantur in primalinea, quoties in ea repeti possunt, indicabunt quot pedibus aut passib. res uisa, & à longe obseruata, à te distet. Sed figura hic adiecta omnia tibi reddet clariora. Nec multum abest haec ratio mensuram. di longitudinem in pla no ab ea qua res al tas duplici merimur statione. Quod si hic mods tibi dif ficilior esse uidetur, quam ut eius assequaris practicam, age praescri bam tibi eundem moEtario dum faciliori uia, tantum uide ut instru primm mentum aptum facias secundum formam quam infrà uides expres sam. Vis scire quan Vsus instruStatiò Tecunda tum turris aliqua aut menti. castrum, aut res alia à te distet, aut quanta sit latitudo alicuius praeterfluentis aquae, operaberis sic: Pone instrumentum super lapidem aliquem aut super lignum & moue ipsun quousque per pinnulas BA uideris rem, cuius distantiam uis inuestigare, et manente instrumento in eo situ, respicies ad dextram uel ad sinistram, & deliges tibi signum aliquod, quod commodè adire possis, quodque à te aliquot passibus distet, triginta scilicet aut quadraginta aut pluribus, non refert, & uersus illud signum diriges regulam BC donec per foramen pinnulae B & aciemncrectam in C uideas signum illud.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
