# Cosmographia universalis 24-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/24-2

Cap. XXIII. Pus est in planiciei mensuratione duplici statione, in re autem alta duntaxat unica, ubi saltem satis spacij fuerit: cuius ratio est, quod res eleuata habet cathecum realem & F hypothenusam imaginariam, triangulus autem in plano iacens, habet omnes tres lineas imaginarias, nisi murus aliquis aut pons uel alia res humilis, cuius longitudinem metiri uelles, catheci uicem teneret: tunc enim accessus pateret in basi ad cathecum ipsum. Item in rebus erectis quęrimus per basim cathecum. qi una est quadrati costa: in plano autem primò signamus cathecum imaginarium, ac deinde per basim à catheco recedentes signam? hypothe nusam, quae est quadrati diameter, quam demonstrat numeri quadrati radix, tracta ex summa numerorum basis in se multiplicatę atque catheci in se ducti & simul aggregatorum, hoc est, ex trianguli rectanguli duab. lineis orthogonaliter sese tangentibus & in se ductis atque simul au gregatis extracta. Est enim omnis triangulus rectangulus, quadrati medietas, diametro clausa. Poteris proinde in longitudine metienda uti scala altimetra in hunc modum. Aduer teper pinnulas in catheco signatas remipsam cuius à te distans interuallum nosse cupis, & si gnalineam ipsam Compasso, in quam scilicet plagam illa uergat, & nota locum stationis tuae.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
