# Cosmographia universalis 240.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 240.1 to 240.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/240.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/240.1

& Alfonsus filius eius, dux Calabriae, faustis acclamau bus rex Neapolitanus est salutatus. Carolus uerò rex Galliae occasionem non negis ad antiquum regni Neapolitani ius, ante omnia repetendum, animum adiecit, & in toubm uitum atque peditum collegit, instrumenta etiam belli lia habito delectu, multa millia econgregauit, quibus Philippum Subaudiae ducemanm currus & regni principes in unu culum suum praefecit, & traiecit alpes. Vbi uerò in Sub alpina regione cum tanta milli dine apparuit, timor omnibus est incussus, quippe qui sciebant ferocissimam geniem posse a maleficio contineri. Ex Asta itaque ciuitate Parmam uenit, inde in ditionem Flom tinorum, inde Romam, ubi se dies aliquot continuit. Vbi Alfonsus Carolum aduenum Romam cognouit, facinorum conscientia perturbatus (occiderat enim quosdam map uiros sine causa post mortem patris) ultro se regia potestate abdicauit, Ferdinandum lium pro se regnare iussit. Ipse cum traiecisset in Siciliam, non ita multo post è uita decil cum uix integrum regnasset annum. Ferdinandus autem, cui pater Alfonsus regnote rat, à Carolo Francorum rege duobus ferè mensibus exactus est. Sicque Gallus usque Nerss lim nullum habuit aduersarium. Moratus autem Neapoli menses ferè quatuor, defiti paulatim exercitu, ac partim morbis, partim caedibus debilitato, iam sibi timere coepitum magis, quòd Ludouicus dux Mediolani, quem coepti iam poenitebat, ac Veneti non al animo ferebant Gallos Italiam inuasisse, omnibusque uiribus ad eum expellendum cij rauerant. Rex ergo cum redire in Galliam statuisset, Veneti & Mediolanenses propt mam acie sua illi occurrerunt, commissaque pugna, uictoria Gallis non omnino inculi, stetit. Nam ex illis ferè mille, ex Italis uero duo millia cecidere. Rex itaque incolumis inti. liam penetrauit, ubi biennio pòst morbo extinctus est. Interea Neapolis à Carolifist sciuerat, redeuntique Ferdinando portas aperuit. Carolus in Galliam reuersus, agiub animo regnum recuperare, sed eius consiliamors interrupit. Succedensque Ludouicus pulit animum recuperando regno Neapolitano. Ferdinandus uerò non ita multo posti que sobole Neapoli diem clausit, quum duo de uiginti mensibus regnasset. Tunc Nes litani Fridericum Ferdinandi patruum in regnum admiserunt, qui Gallorum reliquiasim adhuc in regno substiterant, imperata facere compulit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
