# Cosmographia universalis 269.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 269.1 to 269.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/269.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/269.1

u quoque hic obiter commemorandum, nomen illud Teutoniae inter p lo & in Germanica lingua inuariatum in hunc usque diem mansisse, quantumlibet apud exteros saepe sit uariatum, qui perraro in historijs mentionem faciunt, nominis Teutoniae, quod tamen proprie non à Tuiscone deducitur, iliâs enim Tuisconia fuerat dicendum, sicut Germani dicunt Teutsch, sed descendit à Teutane alio uiro, qui dux fuit Germaniae aliquanto post Tuisconem, sicut & Francia à Franco duce Francorum est de nominata. Olim enim principes populorum certas occupantes terras, reliquerunt nomina sua terris suis. Hinc est quòd ludaei Genesis 10. nuiusmodi utuntur sententia, quam & ex scriptura trahunt, 2nbi γοῦ Γνοεὴ χτο hρb ηυτρι Dῦ Hoc est, Cuncti filij Nohae dissipati sunt per uniuersam terram, & cuiusque nomen relictum est terrae in quam ille uenit. In hunc itaque modum accepit Teutonia denominationem à Tuiscone principe suo pri mo uel à Teutane. Deinde post multos annos denominata est Alemannia, sicut & hodie ab exteris appellatur. Sed unde nomen illud dam sit ortum, nemo certò potest scire. Quidam dicunt Germaniam diAlemanniam ab Hercule Alemanno, qui imperium habuit super Germanos autoEberoso. Id si uerum est, erit nomen illud admodum uetustum. Alij uerò scribunt Tuisco isilium Mannum uocatum, à quo Tcutones deinde Alemanni uocati, & tunc nomen filemanniae adhuc uetustius erit. Sunt autem haec Berosi uerba: Sexto anno Semiramidis Eglnae Assyriorum, iuxta Rhenum Mannus Tuisconis filius, Germanorum regnum obliti. At alij asserunt Alemanniae nomen deductum à quodam lacu Lemanno dicto, de situ altem eius dissentiunt, plures tamen consentiunt, hunc esse lacum Geneuensem, qui est in Aalaudienfium terra. Sed quomodo Germania potuit denominari à lacu, qui est extra limi lllseSunt igitur alij qui dicunt Alemanniam esse nomen Germanicum, ut sit idem quod liio siman, id est, omnes uiri, sicut & multa alia huiusmodi nomina inueniuntur, etiam exteris llibus usurpata, qualia sunt Marcomanni, Coenomanni, Longobardi, Neomagus &c. brl. ilnum primum idem est quod collimitius uir, alterum audax uir, quod tamen Germani scribunt künman, tertium sonat longam barbam, & quartum nouum affinem, gerilinicè newmog.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
