# Cosmographia universalis 27

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/27

Angulus re linquitur obtusus, quando linea basis descendit à basi quadrati. Quando itaque aliquid metiri uolueris, cura ut stationem alteram facias in loco ubi diameter abscindit numerum qui certam proportionem habeat ad 12. Tunc enim facilior erit operatio: ut si abscindat in basi senarium, spa ciliminter duas stationes deprehensum est subduplum ad spaciummensurandum, sicut sex sunt subdupla proportione ad 12. Sin absciderit octo, erit spacium mensuratum ad spacium men illtandum subtriplum, sicut octonarius est subtriplus ad I2, ergo spacij mensurati medietas, filaest tertia pars duodenarij, est addenda eidem spacio, ut habeatur spacium mensurandum, quod eftcathecus. Quando diameter cadit in finem duodenarij, spacium mensuratum aequale est mensurando. Si uerò ceciderit in I5 punctum, spacium mensuratum excedit mensurandum in tribus, quae sunt quarta pars duodenarij. Sin ceciderit in 1S. punctum, spacium mensuratum excedit mensurandum in terti a parte. Abscindente uerò diametro 18 punctum, spa ciummensuratum erit in sesquialtera proportione ad mensurandum, hoc est, continet illud & praeterea medietatem eius. Haec per regulam de tri pulchre indagantur in hunc modum. Octo puncta faciunt in spacio mensurato 30 passus, quot passus facient duode timpuncta? operare secundum regulam & inuenies 45 passus. Quid à Ptolemaeo tractetur in3 & 4 cap. sui primi libri Cosmographici.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
