# Cosmographia universalis 285.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 285.5 to 285.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/285.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/285.5

Est iam habitatio syrenum, draconum & ueneficorum ililiui Aegyptus quae exN dili inundatione paradisus erat, iam suas laudes non tuetur nec respondent colonis suis. Quid igitur mirum, si ex Germaniae ere mo factus est hortus, omnibus ad uoluptatem & necessitatem sufficientibus plantis consitus? Sed nos rectius id domini dei nostri tribuimus benignitati. Siquidem dini uerbo obediunt omnia elementa, faciunt omnia haec iuxta iussum & imperium dini exercituum. Hoc benendicente & aperiente manum suam, terra fert fructum suum fertilitateque omnia implentur: maledicente & manum claudente, sterilis redditur terra & omnia pereunt. In hunc modum solet esse uicissitudo in donis dei, mutanturque sic artes, animi, ingenia et regna, fierique solent mortales post uaria dona & uictorias successusque arrogantes & molles, uicijsque inquinantur infinitis. Quare post longam patientiam non perpetuo ferens dominus deus maliciam hominum, ingratos punit, subtrahit consueta beneficia. Sic pro pter peccata populi mutata est fertilitas terrae promissionis, & quae prius fluebat melle, uino & lacte, iam uix spinis & tribulis ferendis est habilis. Notum est quales fructus potissimum uuas, in testimonium & signum Israëli losue & Caleb ex illa tulerint terra, quae iam est desolata, deserta et ila. colono prorsus non respondens. Sicut etiam Sodoma & Gointe maledictionem omnibus rebus abundauerunt, ut iure habitae sint paradysus & predinis domus, Sic si uerum est Germaniam aliquando fuisse barbaram, horridam & infoecundam, semper tamen bellicosam, alijsque populis fortiorem, quemadmodum consu esse gens laboribus indurata & exercitata, parumque ciuilibus moribus imbuta, domi grabtamen iam tandem quoque hanc terrarum orbis partem respexit, ita ut ex uerbo & 8 domini uix unquam fuerit regio, uel fertilior imagisue habilis ad omne genus fructusl ducendos, uel felicior ingeniorum animorumque bonitate, magnitudine & praestantia.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
