# Cosmographia universalis 289.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 289.1 to 289.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/289.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/289.1

Germani uerò longè aliter rsentiunt. Nam Carolus magnus fuit Germanus natus, fuit dominus Germaniae, nouit llgliam Germanicam, reduxitque Germaniam pro bona parte ad cognitionem Christi. Habi saliltin Germania, nempe Aquisgrani & Ingelhemiae, quae patria mea est, ubi & plurimi et nillamm asserunt, alij uerò signant Fruxinum locum natiuitatis eius. Celebrauit plurimos in Germa sprincipum conuentus, potissimum Ratisponae, ormatiae, Aquisgrani, & prope Mogun ssm, atque ob id imperium sub eo translatum est in Germaniam, quod tamen Galli & Itali onstanter negant, dicentes, imperium sub Ottone primo ad Germaniam translatum, quan sinscilicet pontifex Romanus Imperatoribus de imperio permisit. Nam bonam eius parantemporis successu sibi usurpauit, sicut suprà sub titulo Rauennę indicaui, sed quod alijs editiendum relinquo, rediens ad Carolum magnum & ad omnes successores eius, quos slincordine recensebo, describamque compendio eorum insigniora facta. Sed quia multum lltis allaturum est historijs, quas insequentibus obiter attingam, si praedecessores Caroli mabli quoque hic ordine ponam, paulo altius uidetur repetenda regum Galliae series & sucgilsio, incipiundo scilicet à Clodoueo primon Christiano Francorum rege, quomodo ille et sui illicessores usque ad Carolum magnum dominium suum extenderint ultra Rhenum in Germaniam, erintque sub unum imperium utramque nationem, aut saltem bonam Germaniae partem. De Christianis regibus, qui ante Carolum magnum rerum sunt potiti in Gallia & partim in Germania. Nno salutis 500. plus minusue exortum est ingens bellum inter Clodoueum Gal lorum regem & inter Alemannorum regem. Nam Clodoueus expeditionem fecit usque ad Tulbiacum, quod est in episcopatu Coloniensi, contra Alemannorum regem, commissaque Batroci pugna, Alemani prima die Clodouei exercitum strauerunt, eumque in fugam uer terunt, ut ille planè desperarit se posse ferretam potentis hostis molem. Duxerat autem Clodoueus iste Childerici fili us anno 484 Clotildem Gundebaldi Burgundi regis filiam, mu lierem sanctam in matrimonium.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
