# Cosmographia universalis 3-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/3-2

quae uni ex tribus partibus mundi, puta Europae, Asiae, aut Africae non adhaeret, nec patet ad eam aditus pedestris, uocatur Insula: quarum plurimae sunt, ut sunt Anglia, ASelandia, Sicilia, Candia, &c. Harum multae ab initio mundi sunt in mari creatae, multae etiamtemporis successu in mari natę, uidelicet Delos, Rhodos, Alone, Thera, Sicilia, The insulae undesi ant. tasia & aliae, idque ob uarias causas. Vna est, cum terraemotus in mari eruptionem facit, excitat in mari magnam congeriem terrae, quae quum temporis successu coalescit, incipiunt in ea trescere arbores & herbae, aptaturque superficies eius habitationi hominum. Haud secus ubi magna flumina mare ingrediuntur, aduehunt plerunque secum magnam uim arenae, ex qua cum tempore fit insula habitabilis. Accidit quoque nonnunquam, ut mare per fluxum su um recedat à certo loco, fiatque ibi in mari locus habitabilis. Sic ubi saeuum mare apud continentem perpetuo fremit, fieri solet ut quandoque interruptionem faciat, portionem auulsam à continenti insulam constituat, id quod historici & cosmographi factum scribunt de Sicilia auulsa ab Italia, Cypro separata à Syria, & Euboea seiuncta à Boeotia. Et certe hîc uide mus mirabilem Dei potentiam, quòd tot passim paruae insulae in uastissimo mari inueniun tur, quae assiduas procellarum illisiones sustinent, & tamen nunquam è loco semouentur, neque maris inundatione submerguntur. Sed posuit dominus mari terminum, inquit propheta, quem non transgreditur. Sicut enim mare per dei potentiam uiolenter in loco uno conseruatur ne reuertatur & inundet totam terram, ita in limitibus terrae obtemperat mandato Dei, ne constitutum littoris terminum transgrediatur, nisi deus dispenset cum eo, id quod factum scimus ante paucos retroactos annos in partibus inferioris Germaniae, ubi multae parochiae uno die submersae sunt, quemadmodum infrà suo loco ostendam, id quod tamen per ter taemotum fieri potuit, sicut & alibi factum constat, praesertim in Graecia, ut postea dicetur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
