# Cosmographia universalis 30.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 30.1 to 30.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/30.1

Cap. XXVI. ¶N uicesimo capite reprehenditur Marinus de inepta orbis in plano descriptione, prop niturque duplex habitabilis orbis figuratio: una quae fit in sphaerica superficie, et hęcil est admodum artificiosa, quanquam non facile tantae magnitudinis sphaera fabricari possi Acuius superficies contineat omnia, quae necessario ponenda sunt in ea. Neque etiam uniu intuitu noster aspectus omnes sphericae descriptionis partes ualet comprehendere, nisi u aspectus uel sphaera ipsa circumagatur. Quae uerò in plana superficie fit orbis figurati manens immota cunctas sui partes nostro ofert aspectui. Et quidem Marinus conatus estum dere praeceptionem, qua tale orbis simulachrum formari posset simile & conforme sphaerie descriptioni, sed minime iustum attigit scopum. Nam distantias posuit improportionatas, con tuens scilicet pro omnib. parallelis et meridianis, qui in sphęra circuli sunt, rectas lineas, faciens meridianis parallelos penè aequales. In 21 capite commemorat Ptolemaeus modull quendam, secundum quem in plano orbis fiat descriptio, nempe si pro meridianis recte trahi tur lineae, pro parallelis uerò circulorum describantur segmenta super uno eodemque centr In 22 capite docet Ptolemaeus quo pacto sphaera parari debeat pro inscribenda cogni orbis habitatione. Et cum eius temporibus non totus habitatus orbis sed medius duntaxat ex ploratus fuerit, ipse in hoc capite hemisphęrium tantum depingere docet, sed quo ingenioq tota sphaera facile describi potest. Quantò autem huius sphaerae corpus majus fuerit, tantò f ra loca, montes, fluuij & gentes suis nominibus inscribi possunt. Porrò mediam sphaera Ptolemaicam posuimus quoque inter tabulas regionum, & est secunda in ordine. Haec ostent quam longè & latè orbis terrae cognitus fuerit tempore Ptolemaei. In 23 capite ponit Pto męus 20 insignes parallelos, secundum quos maximae dierum longitudines per annum accipiuntu Hi autem paralleli sic ordinantur, ut crescant in tempore de quarta hore ad quartam, aut à medim hora ad integram horam.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
