# Cosmographia universalis 313.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 313.5 to 313.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/313.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/313.5

Re uersus uero in Austriam, graues patitur ab Australibus insidias & popu li furias, donec illis tradidit Ladislaum regem. Quidam etiam ad haerebant Alberto fratri imperatoris, & quidam Friderico. Vnde factum est, ut multi in Austriam obtruncarentur & multi in exilium agerentur. Omnia nanque furore plena ac rabie flagrabant, donec Albertus fato functus interijt. Tunc enim tora Austria iu re haereditario ad Imperatorem deuoluta est. Sigismundus uero archidux Austriae libere cessit, Imperatorique administrationem prouinciae tanquam seniori detulit. Defuncto Ladislao, Fridericus Caesar à multis designatus est rex Vngariae, sicut Matthias Huniadis factione quorundam electus est in regem. Sed coronari non potuit, quum corona adhuc apud Fridericum esset, donec inita est cor cordia & octoginta millia aureorum ab ipso numerata. Fuit autem Matthias infensus Friderico, quòd ei negasset filiam Kulloninegundim, ac deinde quod regalia dedisset Vladislao filio regis & Elilabet filiae uberti regis, qui designatus fuit rex Bohemorum. Causatus est ide. MMathias, sibi deberi regrum Bohemiae, unde bellum Caesari indixit, multaque Austriae flastauit, donec res fuit concordata. Tandem mortuo Matthia anno 1490. Vladisna Bohemiae factus est quoque rex Vngariae. Fridericus itaque multis agitatus procellis, Sulgrauescentem aspiceret aetatem, filium Maximilianum asciuit consortem imperij. Devatur autem plurimum hortulis, & herbarum cognitionem summam habuit. Fuit quaerendi aeris studiosus sed non attentus eiusdem retinendi. In uictu mediocris & pene abstensii adeo ut nullum magis horreret uitium quàm ebrietatem. Saepe Leonorae coniugi dixit, mall rilem sobriam, quàm temulentam ac foecundam uxorem. In paterna enim domo prius Le ra uinum non gustauit, sed suasu medicorum in Germania bibere ob sterilitatem coacta,s nisi leuissimo & perdomito utebatur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
