Latin
323.6 to 323.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 323.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim praestabant quod necessitate praemente promiserant, donec tan dem sub Friderico secundo à Teutonicis militibus ui &gladio coa cti sunt suum errorem relinquere &Christo nomen dare. Anno Christi 185. fuit uir quidam religiosus Meinradus nomine, qui in Liuonia coepit praedicare Christum &in Riga ciuitate erexit episco patum. Habitauit aliquandiu ibi quousque linguam eorum disce ret. Interim autem habebat multas instantias &contradictiones à pessimis quibusque usque ad annum Christi 1200. Tunc multis sub specie peregrinorum ingressis regionem, armorum potentia iuue runt populum colla submittere iugo fidei. Vestiebant autem se ui ri illi singulari &religioso indumento, cui signum quoddam in figu ram gladij seu ensis figurarunt, unde &ensiferi fratres dicti sunt, sicut &alij quidam religiosi qui crucis figuram uestibus suis adlii bentes Cruciferi dicti sunt. Cum autem Ensiferi fratres nequirent per se perficere quod instituerant, adiunxerunt se fratribus Teutonicss Prutenis, eorumque auxilio expugnauerunt Linoniam, subdideruntque gioni Christianae. Anno Christi 1350. &antè, fratres Teutonicisapets tarunt populum in Lituania iniciari Christo, sed multo tempore nililum runt efficere.