# Cosmographia universalis 329.1-5

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 329.1 to 329.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/329.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/329.1

HELVETIA, QVAE HODIE Suicerorum seu Confoederatorum regio, prima occidente & oriente Germanicae nationis prouincia, quae contermina est & Italiae & Galliae. Vm hucusque in genere mentionem fecerimus Germaniae, exigit nisu ut de priuatis quoque regionibus eius nonnihil scribamus, de culturaseili ingenio & situ earum, item de exertciijs inhabitantium, &c. Diximusa Germaniam secundum longum extendi ab oriente in occidentemusi Rhenum & aliquot miliaribus ultrà, Rhenique originem esse in Heluellbum de & Heluetiam primùm describere censuimus, ab eaque facere initium Germanicae i nis. Eam autem regionem aut magnam eius partem, quam Romani olim Heluetiasm cauerunt, hodie uulgò uocant Suiciam & Confoederatorum terram. Incipit à summim pibus, desinensque ab ortu ad Rhenum excurrit in septentrionem usque ad paldeli Laufenberg, atque hinc reflectitur in occidentem secundum tractum lurae monijsili lacum Geneuensem, quousque rursum pertingat ad alpes, ubi superiorem Galliae tuntum poris tenuit locum. Diuidebatur autem ea tempestate in quatuor regiones, unanmsis lebant Tigurini, & hi expeditionem facientes ex sua regione contra Romanos, annuli Christi natiuitatem centesimo & amplius, ut ex Caesare deprehendere licet, interferesm Romanorum consulem ducem belli, Lucium Cassium, ceperuntque & perdomuer ptelcitum eius. Celebrati fuerunt tunc Heluetij supra reliquos Galliae populos, prot, iorul gregit regiorumque in bellis facinorum uirtutem. Anno ante Christum natum circiter sexaBisimo inierunt Heluetij foedus cum Rauracis uicinis suis atque alijs adiacentibus popuPost haec Heluetij relictis terris suis, quae sibi non sufficientes erant, uenere sedes pe lium, incensis moenibus suis, ne spes ulla esset redeundi, melioresque occuparent terras lle Nedefuit illis animus, totam si potuissent subigere Galliam. Profecti autem sunt primùm llis Geneuam, uersusque Romanorum prouinciam, quae modò Sabaudia & Desphinaiis quppellatur. Iulio uerò Caesare duce Romani exercitus pręcludente uiam multis fossis, Beribus & alijs obstaculis, coacti sunt declinare per Sequaniam, quae hodie est comitaus burgundiae, uenientesque ad Heduos qui iam sunt habitatores ducatus Burgundiae, ibi rastmultas dimicationes tandem uentum est ad atrocem pugnam, durauitque caedes ipsa à sipima hora usque ad noctem. Cumque utrinque fortiter in acie starent, Caesar tandem uiforfactus perdomuit Heluetios atque gentem bellicosissimam sic in sedes suas quasi gre is instabula pastorum deduxit, ueritus, si hoc non fecisset, Germanos transito Rheno selis ab Heluetijs relictas occupaturos.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
