Latin
Cap. XXVI
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum abaequinoctiali recense 23 partes 50 minuta, &immisso pede circini in finem eius, &altero extenso in L pinge tropicum cancri. Iterum ab aequinoctiali uersus E numera 63 parses, &ut prius describe parallelum transeuntem per Thylen. Postea pro meridianis inscribendis distantibus per quinque gradus, sic procede. Accipe cum circino in linea diui. sadistantiam duorum graduum &is minutorum, quam in parallelo per Thylentranseun se, incipiendo à linea EF, utrinque decies &octies replicabis, notando puncta. Consimi liter ages recipiendo distantiam quatuor graduum 35 minutorum, &in parallelo per Syenem transeunte decies &octies replicando. Iterum recipe distantiam 4 graduum &50 minutorum, &in parallelo opposito per Meroën utrinque pinge 18 puncta. Quibus signatis, quaere cum circino centrum trium punctorum in his tribus parallelis à meridiano recto EF aequidistantium: quo inuento, duc arcum per haec tria puncta. Sic ages cum omnibus trinis &trinis punctis. Quod si ultra Ptolemęi inuentionem, terrae figurationem uersus austrum extendere uolueris, describe primò parallelum distantem ab aequinoctiali 30 gra dibus, quem diuides sicut oppositum suum uersus aquilonem. Secundò describe parallelum ab aequinoctiali per 40 gradus distantem, quem diuides sicut oppositum suum: deindequaere centra hinc inde, &comple priores meridianos. Sic itaque habes in summa, quid Pto lemaeus per singula capita suae Geographiae in primo libro tractet, cum adiectione nostrae declarationis, ubi res ipsa expostulare uidebatur. De nauigatione maris.