# Cosmographia universalis 333.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 333.5 to 333.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/333.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/333.5

alicit, montem Sanetsch transit, quod uerò meridiem uersus ducit, transmittit per uallem sossem longitudine sex miliariorum, atque per magnum niuosum montem, qui maior glacia. Arolla uocatur, ad uallem spapelinam, quę ab antiquis Vallis Poenina appellata est, ob Hannibalem Poenum, quem putant per hanc uallem iter fecisse in Italiam. Subest dhaecuallis dominio Augustae Praetoriae, hoc est, comiti à Zaland. Est quoque passa Martinacht, olim Octodurum dicto, quod Kumben uocatur, diuiditurque in montiadiuersa loca, unum quod uergit ad laeuam, transmittit ad montem minoris sancti hardi haud proculà Tarentasia, atque ad Centrones. Deinde ab Intremont uersus mePinducit alia uia ad maiorem sancti Bernhardi montem, quem ueteres montem luiij & losg, dlm louis appellauerunt, atque inde ad Augustam Prętoriam. Casar quoque olim per hunc tacue, penetrauit in Galliam, sicut & Galli hodie per eum Italiam petunt. In huius montis line super ingentia saxa & abruptas petras constructum est Xenodochium, ubi omni ied. sanseuntibus hospitium & uictus gratis offertur, qui recipere dignantur. Sunt autem in imo continuè duodecim Canonici regulares Deo & hominibus sercientes, fundasbestcollegium ipsum à Diuo Bernhardo, Canonico ecclesia Augustana: Praetoriae uindomum illam longè lateque spacio trium miliariorum nihil inuenitur in superficie hiun. praeter saxa & niues, non crescunt ibi ligna neque gramina, sicut nec in alijs mulus imontibus. Coguntur ergo Regulares illi uictualia & quaecunque alia necessaria agiq. lere spacio quatuor, quinque & sex miliariorum, idque tergis iumentorum: potissimum auartinacht continuò multos habent equos oneratos & ad hoc institutos, itinere qua silarium plana uia, ultrà citraque transeuntes, donec perueniunt ad radicem monus. Hinc est illis ascendendum per cliuum ingentem usque ad cacumen montis. Hospili illud aiunt esse amplissimum ut etiam sexcentorum peregrinorum capax esse possi.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
