# Cosmographia universalis 335-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, DE CIVITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/335-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/335-2

DE CIVITATE SEDV. nensi & aliis oppidis Valesiae. Etropolis Valesiae uocata fuit ab antiquis temporibus Sedunum, germanicè Sittem & gallicem Siun, habentque incolę duas linguas, germanicam et gallicam con munes. Nec habent Valesiani aliam circummuratam praeter Sedunum ciuitatem. sed egregia loca, quanquam S. Mauricius siue Agaunum pro oppido haberi posset. Habent incolae totam Vallem è loco S. Mauricij usque ad Furcam montem, pro una ciuitare, quae ad laeuam & dextram uice murorum altissimis monti epugnabilibus saxis clauditur, habens portam & introitum apud S. Mauricium.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
