Latin
Caput XXVIII
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 34
Unproofread scanNot analysed yet
Nam soluunt in Portugallia, &nauibus circueunt totam Africam, uertuntque uela in orientem. Et primum quidem longo itinere sulcant mare rectà ut sus meridiem, quousque ad finem Africanae terrae peruenerint, deinde flexa aliquamdium ui secundum recuruationem littoris in septentrionem perueniunt ad mare Rubrum &his ad orientem, primùm ad Callikuth &inde ad reliquas terras &insulas, in quibus exercill tur negocia, daturque opera mercaturae. Fiunt praeterea nauigationes ab Hispania uersus o cidentem ad nouas insulas, ante triginta annos repertas: nempe ad Americam, Spagnoli lam siue Hispaniolam, Iucatanam &alias multas insulas, quarum distantia ab Hispaniapi Oceanum protrahitur ferè in orientem: nam absunt circiter mille miliaribus ab Hispani At ex Europa uersus polum septentrionalem non paret iter nauigabile, quo terra possit cif cuiri, quemadmodum à meridie circumnauigatur, quia terra à septentrione porrigitur fe re ad polum usque, ubi ob immensum &perpetuum frigus atque caliginosum aërem nem mortalium uersari potest, sicut nec sub polo australi nauigationes citra periculum fieri poll sunt, id quod experti sunt Emanuelis regis Lusitaniae naues, qui pene cum gubernatorm bus in extremum inciderunt periculum, ubi ingressae sunt interiora Austri, quaesitum no uas insulas in uastissimo mari. De quo infrà quoque nonnihil dicemus, ubi nouarum insuls rum inuentionem ostenderimus. De prima terrae habitatione