# Cosmographia universalis 34-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Caput XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/34-2

Caput XXIX. Vam latè sese extenderit ante diluuium humani generis habitatio in terra, quam erexerint aedificia, & quas incoluerint terras atque oppida, nemo mortalium sci re potest: quia tunc alia fuit facies terrae, non dubium quin & alia littora maris, alij slu minum aluei, fortassis & alij montes & ualles, sed quę ob superuenienntis diluus grassationem omnia sunt confusa & immutata, aedificia concussa & regionum fi nes deleti. Non dubium quin primi illi patres ob longaeuam suam aetatem construxerint magnifica & sumptuosa aedificia, utpote quorum uita protracta fuit in octingentesimum aut noun gentesimum annum, & interim nati fuerint gigantes, homines uastissimo corpore, qui parums tugurijs includi nequiuerunt. Genesis quarto, quinto & sexto scriptura mentionem facil de illorum uita. Retulerunt & illi qui saluati sunt in arca posteris suis, qualem faciem ha buerit orbis ante diluuium, de qua re pauca quaedam sunt signata à Beroso historico gent li, qui tempore Alexandri magni Babyloniae uixit. Is autem in hunc scribit modum: Aute aquarum cladem famosam, qua uniuersus perijt orbis multa praeterierunt secula, quans nostris Chaldaeis fideliter fuerunt seruata. Scribunt illis temporibus circa Libanum fuisse Enos urbem maximam gigantum, qui uniueriu orbi dominabantur ab occasu solis ad ortum. Hi uastitate corporis ac roboluem confisi, inuentis armis omnes opprimen bant, libidinique inseruientes inuenerum papiliones & instrumenta musica & omnes delicias, manducabant homines & procurabant aborsus, in eduliumque praeparabant, & commiscebantur mall bus, filiabus, sororibu. masculis & bru tis, & nihil erat sceleris quod non admitterent, contemptores religionis & deorum. At postquam orbis submersus rursum exiccatus fuit ab aquis, non fue runt nisi octo homines in Armenia Sal ga, per quos totum genus humanum semi natumes hatum est in terris, idque usque in hunc modum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
