# Cosmographia universalis 342-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SIS, OPERA PRAECLARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/342-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/342-4

ad immensam molem glaciei, cuius densitas, quantum conijcere potui, fuit duaru m phalangarum militarium, latitudo uero continebat iactum fortis arcus, longitudo surlim tendebatur, ut illius recessus & finis deprehendi nequiret, offerebat intuentibus horrendum spectaculum. Dissilierat portio una & altera à corpore totius molis magnitudine domus, quod aqiem magis augebat. Proce debat & aqua canens, quae secum multas glaciei particulas rasotut sine periculo equus illam transuadare non posset.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
