# Cosmographia universalis 343.1-3

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 343.1 to 343.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/343.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/343.1

Atque hunc fluuium putant initium Piiodanifluuij, tametsi aut procul in demissiore loco magnus fons in illo monte scaturiat, malij putant originem esse Rhodani. Accurrunt etiam undique plurimi riui aquarum in mon nis collecti, qui illico primam Rhodani uenam plurimum augent & unà uoluuntur atque praePianturper aspera saxa, angustias montium & alia confragosa loca, tantum ubique excitantes lrepitum & sonitum, ut uix comitem te alloquentem audire possis. Durat autem is stridor mpetuosus fluxus usque Brigam ferè, ubique rupibus pressus. Monasterij tamen & Reckinen limagros placidus & silens intersecat. Excipit inter conuallium augustias una spumosa catamaliam, tantaque insania nonnunquam aquae per saxa praecipitantur, ut nedum in spumam ueum & in nebulam resoluantur. Idem fit in flumine quod ultra Furcam ex concurrentib. riuulis iesolutis niuibus nascitur, quod uulgo Russ uocant, nec est sine cataractis quousque in Vra imscetur magno lacui Lucernensi. Sunt autem qui putant Rhodanum sic dictum à uerbo io quod in quibusdam locis perpetuo corrodat ripas suas. Siquidem in una hora relicto prio iueo nouum rodit, uagaturque in ualle ipsa, non sine magno inhabitantium damno, quod ma ne sentiunt Vespiani & Durtmandini, qui in ingentibus aggerib. grassationi eius obuiant, iberes agri eorum in nihilum redigantur. Iuxta originem Rhodani multae effodiuntur cryill, quia crystallus nascitur ex gelu uehementiore concreto, nec alibi reperitur quàm ubi hi& niues rigent. Est quoque ibi copia murium Alpinorum, homines transeuntes allatrantium. De fertilitate Valesiae. Vllare sustentationi hominum necessaria caret Valesia. Profert haec clausa regio uinum & panem atque fructus omnis generis: abundat etiam carne & piscibus. Incipit uinum crescere in diocoesi Brigensi in montibus, continuaturque eius plantatio per descensum Rhodani donec uenias ad S. Mauricium. Gustus non est unus. Apud Sedunum & Syders est nobilissimum tamet si rubeum praestantius sit albo. Est rubeum tam atrum & densum, ut possis cum illo scribere. In terra Gundes & Martinacht, album superat in bonitate rubeum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
