# Cosmographia universalis 345

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SIS, OPERA PRAECLARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/345

Larices habent instar abietum thecam & conum seminis, licet minorem & teneriorem. Cortex earum est hispidus & rubicundus, haud multum differens à corticibus pinastrorum, quas arbores Valesiani taelen & reliqui Talen. Germani Fhoren uocant. Sunt praeterea Faerenen. in montibus Valesiae rubicundae abietes & albae, resinam quoque stillantes. Sed ea resi na praeciosior iudicatur, quae ab albis stillat abietibus quas incolae uocant Arbem, quàm quae à rubeis, uocaturque in regione Tranbech. Pinus quoque exudant resinam, & ampliorem quidem quàm abietes, sed nullius est aestimationis. Plinius uocat has arbores Pinastros, id est, syluestres pinus. Fructus quem haec arbor extrudit, appellatur in regione ipsa ardzapffen, in Germania autem ipsa danzapffen, id est, coni abie Danxapffen. tum. Nam disponitur fructus ille siue theca eius in formam coni seu pyramidis. Aiunt autem fructum illum calidae esse naturae, saporemque eius parum differre à gustu auellanarum. Fiunt ex eo confectiones. Sunt qui arborem illam Tedam uocant, flammis ac lumini sacrorum gratam. De mineris & metallis Valesianae regionis. lit. Pdsocoesi Gomss inueniuntur in multis locis pulcherrimae crystalli, idque in duplici gene Quaedam namque sunt purae & clarae & inueniuntur interdum in tanta quantitate riginti aut triginta ponderent libras. Praebet haec chrystallus huiusmodi in medicina usum, Crystallus. ut trita in tenuem puluerem & in uino austero pota, auxilietur dysentericis, quia multumoi cat. Aliud genus est quoque clarum & pellucidum sed fusci coloris, ut uersuti mercatores, pol simum Iudei, huiusmodi lapides uendant pro Amethistis. In diocoesi Vespiensi fodiunturum que crystalli, ubi & minera argenti inuenitur sicut & in deseno Raroniensi.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
